Capitulum 2
Capitulum 2
Ad dubia quadam responsio
QUm dictum sit spirationem activam, quae duoCbus communis est, patri scilicet & filio, distinguens eos a spiritu sancto, unam esse ex notionibus personalibus, merito dubitet aliquis, cur non item processio generaliter sumpta, quae quidem communis est filio & spiritui sancto, sed eos a patre distinguit, numero notionum adjungatur.
Deinde idem quaeri potest de innascibilitate, qua s nativitas proprie sumpta negatur, quaeque communis est patri & spiritui sancto, distinguens eos a filioqui solus nascitur.
Tertio de improcessibilitate sive inspirabilitate, qua scilicet negatur processio specialiter dicta, quae proinde communis patri & filio, distinguit eos a spiritu sancto.
Postremo de improductione activa, qua videlicet activa productio negatur, quae proinde propria est spiritui sancto distinguens eum a patre & filio.
Ad 1. dubium respondetur, processionem generaliter dictam ideo notionibus non annumerari, quia non est aliquid secundum rem commune duobus, quo a tertio distinguantur; sed tantum secundum rationem; spirationem autem activam secundum rem esse communem patri & filio. Cum qua responsione congruit solutio S. Thomae, qua dicit filium & spiritum sanctum non convenire in uno speciali modo existendi a patre, sicut pater & filius conveniunt in uno speciali modo producendi spiritum sanctum: Id autem quod est principium innotescendi, spec iale aliquid esse oportere.
Ad 2. respondetur innascibilitatem non debere notionibus annumerari, nisi quatenus ad dignitatem pertineat ejus personae quae ex ea innotescit. Ita innas.litas tribuitur patri, in quantum a nullo alio ex -; unde intelligitur esse principium sine principio. Non sic autem competit spiritui sancto, in quo tantum negat nativitatem.
Ad 3. dicendum improcessibilitatem, secundum id, quod dignitatis in ea voce intelligi potest, contineri in notione una ex quinque supra dictis, scilicet in spiratione activa. Quia enim patri & filio competit spiratio, ideo negatur ab iis processio.
Ad postremum similis est responsio cum 2. Cum enim personae nomen, ut ait S. Thomas, importet dignitatem, non potest accipi notio aliqua spiritus sancti, ex hoc quod nulla persona est ab ipso. Hoc enim non pertinet ad dignitatem ejus, sicut pertinet ad authoritatem patris, quod sit a nullo. Sic ille 1. q. 32. art. 3. Qua quidem in quaestione disputat ex professo de notionibus trium in Deo personarum.
On this page