Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quae secundum substantiam de Deo dicantur, et quibus relationibus personae distinguantur

§. 3. Quae secundum substantiam de Deo dicantur, & quibus relationibus personae distinguantur.

EX eo quod patres docent pleraque nomina de Deo secundum substantiam dici, non est putandum alia quaedam esse, quae de Deo dicantur secundum accidens, cum certissima fide tenendum sit nullum esse accidens in Deo, adeoque quicquid in Deo est, substantiam ejus esse. Sed ea secundum substantiam de Deo praedicari dicuntur, quae id significant quod tribus personis commune est, quodque absolute de iisdem praedicatur. Siquidem essentia cujusque rei absoluta est. Unde August. I. 5. de trinit. c. 4. & 5. docet ea quae secundum substantiam deDeo dicuntur, non iis opponi, quae de Deo dicuntur secundum accidens, cum nihil tale sit, sed iis quae dicuntur ad aliquid. Haec enim cum significent oppositas relationes in divinis, ex consequenti personas inter se distinguunt. Omnis enim distinctio in divinis, ut alibi ostensum est, non a substantia quae communis est, peti debet, sed a relationibus oppositis. Hoc autem intellige de iis relationibus, quae in ipsa Trinitate complentur, & non terminantur ad extra, quaeque reales sunt & non rationis tantum. Quae enim ad extra terminantur, tribus personis communes sunt, & earum oppositae relationes in subjectis sunt creaturis. Cujusmodi sunt relationes his vocibus significatae, creator, creatura, Dominus, servus. Quaecunque autem hujusmodi sunt relationes, scilicet ipsius Dei ad creaturas, non sunt realiter in Deo, tametsi relationes illis oppositae sint realiter in creaturis, quemadmodum docet S. Tho. 1. q. 13. art. 7. & q. 28. art. 4. Nonnullae vero relationes in ipsa quidem trinitate complentur ac terminantur, ut quae significantur his vocibus, intelligens & intellectum, volens & volitum, amans & amatum; Item aequalitas & similitudo, &c. Per has tamen non sumitur personarum distinctio, quia simpliciter non sunt relationes reales, sed rationis tantum, sicut relatio ejusdem ad idem. Docet hoc S. Thom. eadem quaest. 28. art. 4. ad 1. & 4. & q 42. art. 1. ad 4.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3