Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Multipliciter in scriptura filios Dei vocari

§. 4. Multipliciter in scriptura filios Dei vocari.

IN sacris litteris filii nomen vere accipitur & ad Imulta extenditur.

Proprie filius dicitur, qui via generationis proprie dictae ab alio ortum habet, id est, qui processit ab alio ut principio vivente conjuncto secundum rationem similitudinis. Quod quidem magis & usitatius dicitur, in natura rationali, seu intellectuali, quam in caeteris viventibus. Convenit autem hoc propriissime filio Dei, qui eandem numero naturam, quae est in patre, per generationem a patre accepit, ideóque & patrem expressissime repraesentat. Proprie quidem etiam homines hominum filii dicumr, propter naturae similitudinem generatione acceptam; minus tamen perfecte quam filius Dei, quia nec eandem numero naturam, sed specie tantum, illi a parentibus accipiunt, ac proinde nec iis per omnia similes existunt. Ab hac significatione filii, caetera ejus vocabuli significata analogice deducta sunt. Quo fit ut varias ac multiplices ob causas etiam filii Dei in scripturis sint appellati. Qui nuncupationis modi imperfectionis ordine ita possunt enumerari.

Primo filii Dei dicti sunt propter creationem ut Deut. 32. Nonne ipse est pater tuus, qui fecit & creavit te? Quod etiam ad alia creata extenditur ut Job. 38. Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris?

Secundo filii Dei dicuntur angeli & homines propter imaginem Dei ipsis in crcatione impressam, etiam si ea per peccatum deformata sit. Unde Luc. 15. filius prodigus filii nomen non amisit. Item Exod. 4. cum dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel, significat & caeteros homines filios suos esse, sed Israelem beneficiorum privilegio illis priorem. Quo & illud pertinet Isa. 1. Filios enutrivi & exaltavi, ipsi autem spreverunt me¬

Tertio propter cultum veri Dei, ut Gens. Videntes filii Dei filias hominum. Qua etiam ratione omnes fideles in oratione dominica dicunt non mendaciter, Pater noster qui es in caelis.

Quarto propter judiciariam potestatem, licet malis etiam hominibus attributam, ut Psal. 81. Ego dixi dii estis, & filii Excelsi omnes.

Quinto propter similitudinem Dei, quae in rectitudine mentis, id est, in charitate aliisque virtutibus consistit. Unde illud Mat. 5. Ut sitis fili patris vestri qui in caelis est, Et, beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur. Hinc etiam testatur Apostolus nos in spiritu adoptionis filiorum clamare, Abba pater Rom. 8. & alius Apostolus I. Joan. 3. Charitatem dedit nobis pater, ut filii Dei nominemur & simus. Hac quoque ratione homines sanctificati vocantur fratres unici filii Dei, scilicet adoptionis jure, juxta illud Psal. 21. & Heb. 2. Narrabo nomen tuum fratribus meis.

Sexto propter electionem ad vitam aeternam. Sic enim accipitur hoc nomen Joan. 12. cum dicitur: Ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Postremo ratione perfectae assimilationis cum Deo, quae nimirum est in beatis. Unde Job. 1. & 38. bcati angeli vocantur filii Dei. Et Luc. 20. de hominibus beatis sic dicitur, Filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Et Sap. 5. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Atque hic postremus modus inter e& qui creaturis tribuuntur, summus est, & perfectissimus; utpote caeteris propius accedens ad ineffabilem modum, quo unigenitus ille, qui est in sinu patris, filius Dei dicitur, cui soli proprium permanet esse natura filium Dei, & ita proprium, ut id aliis communicari sit impossibile. Et hoc significatum est Psal. 88. quando de iis quibus haec postremi modi filiatio caeteris omnibus perfectior competit, dicitur; Quis similis erit Deo in filiis Dei?

Utrum autem idem Dei filius, in quantum est homo, possit dici filius Dei adoptivus, disputatur ex professo ad dist. 10. lib. 3.

Porro qua ratione Deus dicitur hominum pater, & homines Dei filii, eadem nihil vetat Trinitatem & quamlibet in Trinitate personam dici patrem hominum, & homines illius filios, ut satis indicat Aug. lib. 5. de Trinit. capit. 11. Quod ipsum ex sententiis scripturae jam adductis, nec non ex rationibus singulorum modorum hujus nuncupationis facile probatur: Sienim propter creationem homines vocantur filii Dei, creationis autem opus tribus personis commune est, sequitur homines totius Trinitatis, & uniuscujuslibet personae filios hac ratione dici posse, & sic de caeteris modis. Unde & cum dicimus, Pater noster qui es in caelis, non solum in Deitate patrem, sed totam trinitatem alloquimur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4