Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Filium esse et genitum esse, quo ordine se habeant

IN DISTINCTIONE, VICESIMAMSEPTIMAM. §. 1. Filium esse & genitum esse, quo ordine se habeant.

PROPRIETATES personales ab Hilario positae I. 12. de Trinit. ubi dicit semper patri proprium p esse, quod semper sit pater, & semper filio proprium esse, quod semper sit filius, (idemque de spiritu sancto intelligendum) ab iis proprietatibus quas Fulgentius (quem Aug. titulo citat Magister) lib. de fide ad Petrum c. 1. & 2. enumerat, videlicet genuisse, natum esse, & procedere, non alio differunt, quam quod proprietates a Fulgentio positae, magis nobis insinuant actus notionales, in quibus relationes fundantur; quae autem ab Hilario designatae sunt, relationes ipsas expressius significant. Proinde ad quaestionem quam §. E. movet Magister, utrum potius dicendum sit, genitus est quia filius, an filius est, quia genitus. Respondendum quamvis reipsa idem significetur his vocabulis, filius & genitus, propter rationis tamen diversitatem, & ordinem apprehensionis nostrae, potius dicendum quod sit filius quia genitus, quam contra; quia ordine naturae prius mente concipimus actum aliquem, quam relationem ex eo actu consequentem, atque in eo fundatam. Est enim fundamentum ordine prius relatione in ipso fundata. Quare & similiter dicendum est patrem esse quia genuit, & Spiritum sanctum quia processit, si relationem in nomine Spiritus sancti intelligas. Si vero in vocabulis patris, & filii, & spiritus sancti, non tam relationes spectemus, quam personas relationibus distinctas, non erit par trium ratioNam proprietates filii & Spiritus sancti, prius intelliguntur origine, quam ipsae personae; quia nativitas & processio intelliguntur tanquam via quaedam, ut personae sint. Contra vero persona patris prius intelligitur, quam proprietas ejus. Prius est enim ordine intellectus nostri, ut res sit quam ut gignat, vel omnino agat aliquid. Atque his consentanea sunt quae docet S. Thomas 1. q. 40. art. 5. tractans hanc quaestionem, utrum actus notionales praeintelligantur proprietatibus.

Neque iis quae dicta sunt obstat quod Augustinus dicit lib. 5. de Trinit. c. 7. ideo filium esse quia genitum, & rursus ideo genitum quia filium, propterea quod idem utroque vocabulo significetur. Intelligit enim idem reipsa, non autem ratione vel modo significandi. Et quia res eadem est, recte docet utrumque ex altero necessitate consequentiae colligi, quidquid sit de ordine intelligentiae nostrae, de quo ibi Augustinus non agit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1