Capitulum 2
Capitulum 2
Verbi appellatio in divinis, unde accepta
HAEc vocabula genitor, genitus, verbum, imago, proprietates personales significant, non tamen diversas a supra dictis. Primum enim paternitatem, reliqua tria filiationem designant. Quoniam autem duo postrema, verbum & imago, nonnihil habent difficultatis, paulo plenius erit de iis disscrendum, ac prius de Verbo¬
Verbi nomen compluribus scripturae locis filio Dei tribuitur, sed praeclarissime hoc initio evangelii Jcan. In principio erat verbum, & verbum erat apud Deum, & Deus erat verbum. Ac rursum: Et verbum caro factum est, &c. Nec minus aperte idem Joannes Verbi nomen attribuit filio Dei, dum 1. ep. 5. in enumeratione divinarum personarum verbum secundo loco posuit: Tres sunt, inquit, qui testimomum dant in caelo, pates verbum & Spiritus sanctus, & Apoc. 19. de filio Dou ita scripsit: Vocatur nomen ejus verbum Dei. Sumpta est autem haec appellatio a verbo humano, ex cujus cognitione velut manu ducendi sumus ad cognitionem illius secretissimi Verbi divini, quemadmodum nos docet August. lib. 15. de Trinit. c. 10. Disserit quidem etiam de hoc nomine Origenes tom. 1. super Joannem latissime, non perinde tamen, ut Aug. veram appellationis rationem ex analogia verbi humani sumptam assecutus vide tur. Est igitur verbum humanum duplex, scilicet externum & internum; externum quod foris sonat; internum quod intus in mente reconditum rem aliquam repraesentat. Et principalius quidem est verbum internum, ut pote causa externi; sicut vicissim externum est signum interni, quia, ut recte philosophus docet lib. de inter¬ pretatione, ea quae in voce versantur, signa sunt earum conceptionum, quae sunt in anima. Quae quidem conceptiones sunt naturales quaedam rerum similitudines, ideóque perfectiori ratione verba dicenda quam quae ore proferuntur, ut quae tantum ex hominum instituto habent, quod significent. Ad verbum internum pertinet, quod scriptura cogitantes saepenumero vocat loquentes, seu dicentes, ut in Ps. Iixit. insipiens in corde suo: Non est Deus. Et Sap. 5. Licentes intra se poenitentiam agentes; aliaque ejusmodi. Nemo enim profert aliquid voce, ad manifestandum aliis, quod non sibimet ante locutus fuerit in corde. Unde & logica disciplina magis a ratione tanquam verbo mentis, sic appellata merito creditur, quam a sermone exterius sonante, ut non sermocinalis, sed rationalis scientia dicatur. Hoc igitur internum verbum quisquis potest intelligere, inquit August. loco memorato, jam potest videre per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam verbi illius similitudinem, de quo dictum est. In principo erat verbum, &c. Idemque paulo post, verbi interni descriptionem indicans, formata, inquit, cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus.
On this page