Capitulum 3
Capitulum 3
Quid Graece λόγς, et quomodo Latine reddendum
VBicunque scriptura filium Dei, Verbum vocat Graece est λόγος. Sciendum autem hujus Graecae vocis significationem, latius patere, quam verbi apud Latinos. Significat enim & rationem, & definitionem, & supputationem, & alia multa. Praecipuum tamen ejus significatum, est verbum sive sermo. Ad hoc enim caetera ejus significata facile reduci possunt. Propter hanc significationis ejus generalitatem putat Lactantius lib. 4. div. inst. c. 9. Graecos melius νὀγον dicere, quam nos verbum, sive sermonem. Et Hieronymus in epist. ad Paulinum, quae est de omnibus divinae historiae libris c. 4. post enumerata aliquot significata Graecae dictionis, addit ea universa recte intelligi in Christo. Porro vocem Graecam sunt qui mallent rationem vertere, ut fatetur Thilelfus vol. 2. epist. lib. 6. epist. 1. & alii quidam recentiores, quomodo & Evodius Episcopus in quadam ad August. epist. quae inter Augustini epist. exstat numero 246. libenter locutus fuisse invenitur. Verum id minus recte, quia vocabulum latinum, ratio, multo minus reddit gencralitatem Graecae vocis quam verbum. Quocirca August. lib. 83. q. 63. simpliciter affirmat λὸγον rectius verti, verbum, quam, rationem. Jam vero non admodum refert sive verbum sive sermonem vertas, quandoquidem & ipse interpres vulgatus indifferenter utrumque vocabulum reddidit diversis locis. Quod enim Joan. 1. & 1. Joan. 1. & ult. & Apoc. 19. vertit verbum; id aliis locis quibus aeque filius Dei a multis intelligitur, ut Joan. 17. Heb. 4. Sap. 18. vertit, sermonem. Veteres quoque pro verbo, sermonem, frequenter dixerunt. Cypr. enim lib. 2. contra Judaeos c. 3. & 5. recitat hoc modo initium evangelissecundum Joan. In principio fuit sermo, & serme fuit apud Deum, &c. Hilarius autem lib. 2. & 12. de Trinit. & Ambrosius lib. de fide contra Arianos c. 2. filium Dei nunc verbum, nunc sermonem vocant, quasi nullo inter haec duo, discrimine. Hieronymus quoque super Eph. 1. & Lactant. l. 4. c. 8. & 9. sermonis vocabulo usi sunt. Denique Aug. tract. 108. in Joan. ad illud: Sermo tuus veritas est, ita docet hanc utramque vocem ex Graeco reddi posse, ut neutram alteri praeferat. Non immerito tamen videtur quibusdam rectius verti, verbum, quam sermonem; propterea quod sermo fere non unam dictionem significet, sed conflatam ex pluribus orationem: Verbum autem in una dictione plerumque intelligatur. Unde videtur verbi appellatio magis convenire illi simplicissimo Dei verbo, quam si sermo vocetur. Quamquam omnino fatendum est, significationem Graecae vocis, λόγος, Latina aliqua dictione, nec satis proprie exprimi, nec plene reddi posse.
On this page