Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

In quibus consentiant verbum divinum et humanum

§. 4. In quibus consentiant verbum divinum & humanum.

VT ex verbo humano in notitiam verbi Dei perducamur, consideranda sunt ea, in quibus haec duo inter se conveniunt. Appellatio enim unius ab altero, propter similitudinem unius cum altero facta est.

Primum, igitur in eo conveniunt, quod sicut verbum nostrum procedit a mente: ita filio Dei ex ratione verbi competit, quod procedat ex patre.

Secundo, quemadmodum verbum internum, etsi a mente profectum, intime tamen in ipsa permanet, neque ab ipsa separari potest: ita filius Dei procedens ex patre, intimus in ipso permanet, nec omnino ab eo separabilis est.

Tertio, sicut mens nostra producit verbum suum absque ulla sui laesione, divisione, aut diminutione: ita pater profert ex se filium absque ulla passione, vel omnino quacunque sui mutatione.

Quarto, quemadmodum mentis nostrae verbum, quo seipsam intelligit, est mentis ipsius perfecta imago: sic Dei filius est perfecta imago patris.

Quinto, sicut mens in verbo suo tanquam in imagine videt, non tantum seipsam, sed & res alias a se, ita pater in filio tanquam in verbo & imagine sua, non se solum, sed & res omnes creatas perfectissime intuetur.

Sexto, sicut verbum internum apud homines manifestatur per verbum externum; ita aeternum Dei verbum patri intimum, innotuit hominibus per creaturas, tanquam Dei gloriam annunciantes, Ps. 18. pot issimum vero per voces prophetarum ante Christi adventum, tanquam per externa quaedam ac sonantia Dei verba, & maxime per verbum humanitatis assumptae.

Septimo, sicut verbum internum externo verbo velut induitur ac vestitur, ut sensibile fiat audientibus; ita verbum illud arcanum patris humanam carnem, velut externum quoddam verbum induit, ut visibile appareret hominibus, perque illud secreta divina hominibus innotescerent.

Postremo, quemadmodum architectus quisque per verbum mente conceptum tanquam sui operis ideam opus ipsum foris efficit; ita pater per verbum suum tanquam ideam omnem condidit creaturam, juxta illud Joan. 1. Omniae per ipsum facta sunt, & Prov. 8. Cum eo eram cuncta componens. Rationes jam enumeratas comparationis verbi Dei cum verbo hominis accipere licet ex variis locis patrum; Nam Basilius hom. super initium Evangelii secundum Joannem, Greg. Nazianzenus lib. 4. Theologiae, Hieronymus initio expositionis Ps. 44. August. lib. de fide & symbolo, super illud & in filium ejus unicum, &c. docent filium Dei λόγον seu verbum dici, quod sit velut foetus & conceptus quidam mentis paternae.

Praeter haec autem Nazianz. etiam hac ratione docet Christum λόγον vocari, quia definitio est ac demonstratio patris, juxta illud Joan. 1. Unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Vocatur etiam ab Hieronymo in ep. ad Paulin. c. 4. λόγος, id est, supputatio, qua nimirum ex multis una summa colligitur, tum quia in Christo sunt omnes thes. sap. & scient. Dei absconditi. Coloss. 2. tum quia, ut ipse Hieronym. exponit super Eph. 1. in Christo omnia recapitulantur, & velut in summam rediguntur, vaticima prophetarum. Quod autem filius Dei sit verbum patris practicum seu operatorium, qualis est idea in mente artificis, docet August. q. 63. inter 83. & lib. contra serm. Arianorum c. 3. & ante eum Tertul. in apologetico adversus gentes c. 21. Peculiariter autem filius Dei incarnatus verbum est operatorium, quatenus per ejus operantem in nobis gratiam fiunt a nobis omnia bona opera ad pietatem & salutem spectantia, sicut ipse ad suos dixit, Joan. 15. Sine me nihil potestis facere.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4