Capitulum 5
Capitulum 5
In quibus discrepet verbum divinum ab humano
QUamvis in multis conveniat verbum divinums cum humano, discrepat tamen e diverso in nonnullis. Neque enim fieri potest ut rei divinae aliquid in rebus creatis, per omnia simile reperiatur. Est autem haec dissimilitudo idcirco notanda, ut remotis a verbo Dei iis, in quibus verbum humanum ob sui imperfectionem illi dissimile est, certius a nobis ejusdem verbidivini perfectio & praestantia percipiatur.
Prima igitur dissimilitudo est, quod verbum hominis sit accidens, etiam ipsius mentis respectu, & proinde res admodum imperfecta inter ipsas etiam creaturas. Verbum autem Dei sit ipsa Dei essentia, quae patri est cum filio communis
Secunda, quod verbum hominis non sit menti coaevum, sed modo in mente oriatur atque existat, modo occidat & evanescat: Verbum autem Dei sit patri coaeternum.
On this page