Capitulum 6
Capitulum 6
Multiplex verbi divini respectu ad creaturas
EX supra dictis perspicuum est, in ratione verbi ut E in divinis dicitur, duplicem respectum contineri, alterum ad patrem, alterum ad creaturas. Ad patrem quidem, quia patris verbum est, utpote ab eo procedens, ipsumque ut propria ejus imago repraesentans. Ad creaturas autem multiplici ratione. Primo enim, quatenus speculativum verbum est, significat facultatem sive officium manifestandi nobis patrem, resque divinas.
Tertio, quatenus activum est, id est, actionum humanarum principium, continetur in eo potestas praecipiendi & implendi in nobis, quod praeceptum est. Postremo, quatenus est verbum Dei internum, significat ordinem quendam ad omnia verba Dei externa, quae sunt opera ab ipso facta tanquam ab interno verbo profecta & probata, inter quae praestantissimum est incarnatio filii Dei: Per hanc enim verbum illud internum atque invisibile, quasi ore divino prolatum, externum atque visibile factum est. Cum autem nullus horum respectuum nomine filii significetur (tantum enim ad patrem filius refertur) facile ex his apparet, quantum inter haec duo nomina, scilicet verbi & filii, sit discriminis.
On this page