Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Nomen ac proprietatem verbi, soli filio competere

§. 7. Nomen ac proprietatem verbi, soli filio competere.

VErbi nomen ita filio Dei proprium esse, ut nec patri, nec spiritui sancto sit commune, manifestum imprimis est ex iis, quae Joannes apostolus verbi divini singularis praeco scripsit, tum in evangelii sui initio dicens, In principio erat verbum &c. Et post, Et verbum caro factum est, tum initio primae epistolae: Quod vidimus oculis de verbo vitae, ac rursus capit. 5. Tres sunt qui testimonium dant in caelo Pater verbum & spiritus sanctus; tum denique Apoc. 19. Et vocatur nomen ejus verbum Dei. Deinde vero, si patrum doctrinam consulamus, non dubium est Verbi nomen ab eis attributum soli filio, eosque plane negare id aliis personis esse commune. Sic enim docent Augustinus lib. 5. de trinit. cap. 13. lib. 6. cap. 2. & lib. 7. c. 1. 2. & 3. Cyrillus toto 7. libr. thesauri scripto contra Eunomium, & lib. 1. in Joan. cap. 4. ubi contra eundem haereticum disserit. Damascenus lib. I. de fide cap. 18. Et quicunque loca scripturae superius allegata sunt interpretati, Verbi nomen acceperunt ut filio proprium. Potest id quoque rationibus probari sumptis ex convenientia quae est inter filium Dei, quatenus est verbum patris, & verbum mentis nostrae.

Primo enim, ut verbum a mente; ita filius procedit a patre; non ergo pater ipse Verbum est, quia nec C mens a qua verbum procedit, verbum est.

Secundo, sicut verbum a sola mente; ita filius procedit a solo patre; non ergo spiritus sanctus Verbum est, qui non a solo patre procedit.

Tertio, ut verbum proxime & immediate procedit a mente; ita filius a patre: Atqui spiritus sanctus procedit a patre per filium, sicut amor a mente per verbum; ergo spiritus sanctus non est verbum.

Quarto, sicut verbum per modum conceptus seu foetus a mente procedit, (hinc enim fit ut cogitationes vocentur animorum nostrorum conceptiones, & quae a nobis excogitata sunt, foetus ac partus nostros vocare soleamus) ita filius procedit a patre, juxta illud quod dicit sapientia divna, Prov. 8. Et ego jam concepta eram. Constat autem hunc processionis modum, non competere spiritui sancto.

Postremo, sicut inest verbo nostro interno naturalis quaedam aptitudo, sive instinctus manifestandi seipsum per verbum externum; ita ordinatissimo Dei consilio decretum est, ut inter divinas personas, solus Dei filius tanquam internum & invisibile Dei verbum per assumptam carnem fieret verbum externum & visibile, & ita seipsum hominibus manifestaret. Ex cujus persona jam olim dictum fuisse recte intelligitur illud Prov. 8. Deliciae meae esse cum filiis hominum. Huc denique pertinent ea quae ad dist. 13. de duplici emanatione mentali, alera verbi, altera amoris dicta sunt ad explicandum discrimen generationis filii Dei & processionis spiritus sancti.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7