Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Ad quadam in contrarium argumenta, responsio

§. 8. Ad quadam in contrarium argumenta, responsio.

COntra Catholicam doctrinam, quae verbi nonen soli filio tribuit, extant apud Cyrillum lib. 7. thes. & lib. 1. in Joan. cap. 4. objectiones quaedam Eunomii Ariani, quarum prima haec est.

Si filius ejusdem est substantiae cum patre, & filius verbum est, erit & pater verbum. Respondet Cyrillus verbi nomine, sicut & filii non substantiam, sed personalem proprietatem significari. Poteratque idem argumentum aeque de nomine filii proponi.

Secunda. Scriptura testatur patrem filio locutum esse ut Psal. 2. Dominus dixit ad me filius meus es tu, & 109. Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis. Hoc autem dixit verbo aliquo, hec tamen eo verbo cui loquebatur: Est ergo praeter filium adhuc aliud verbum Deo insitum. Respondet Cyril. patrem ad filium loqui, non humano more, sed modo quodam ineffabili, quo fit ut ab aeterno plene ac perfecte & naturaliter cognita sit filio Dei voluntas patris, ut verbo sonante & significante tanquam inter patrem & filium medio non sit opus. Itaque patrem filio loqui, non aliud est, in illa aeternitate, quam patrem de se filium procreare, quatenus scilicet filius a patre procedit per modum verbi procedentis a mente.

Tertia, multis aliis rebus verbi nomen tribuitur, ut verbo tam interno quam externo hominis; non ergo proprium est filio Dei. Respondet idem Cyrillus pari ratione concludendi posse; nec Dei nomen Deo, nec patris nomen patri, nec filii filio proprium esse, quod & ista creaturis suo modo competant. Proinde dicendum sicut ista vel secundum naturam, ut Deus, vel secundum personalem proprietatem, ut pater & filius, proprie & perfectissime sunt in Deo, abusive autem vel imperfecte in creaturis; ita verbi nomine in divinis significari proprietatem filii, qua a patre & spiritu sancto distinguitur, licet in creaturis significet aliquid huic proprietati simile & quadam analogia respondens.

Praeter haec Eunomii argumenta, sunt nonnulla patrum loca, quae Verbi nomen aliis personis commune facere videntur.

Primus locus est apud Dionysium Areop. lib. de div. nom. cap. 7. ubi Deum propterea dicit esse λόγοι quod sit sapientiae largitor. Quae expositio in omnes personas convenit. Adde quod idem Dionysius cap1. ejusdem libri eandem vocem inter essentialia Dei nomina recenset.

Secundus est apud Origenem, qui scribens super illud. Joan. 1. In principio erat verbum, affirmat verbum metaphorice dici in divinis. Quae autem metaphorice de Deo dicuntur, non sunt personalia, sed essentialia.

Tertius apud Basilium libro 5. contra Eunomium, ubi etiam spiritum sanctum Verbum vocat, allegato ad id testimonio scripturae Heb. 1. ubi dici) tur filius portare omnia verbo virtutis suae, & Ephes. 6. ubi dicitur. Gladius spiritus, quod est verbum Dei.

Quartus est apud Hieronymum super Ephes. 1. ad illud, Pater gloriae, ubi sermo seu verbum, ut essentiale nomen ab eo ponitur.

Quintus apud Anselmum, qui in monologio cap. 58. dicit quod sicut pater est intelligens, & filius & spiritus sanctus; ita pater est dicens & filius & spiritus sanctus, & similiter quilibet eorum dicitur. Quod autem dicitur, verbum est; ergo quilibet eorum verbum est.

Verum ad haec respondemus, & quidem ad Dionysii verba respondet S. Thomas in ejus loci commentario, Dionysium usurpasse verbum tanquam essentiale nomen, eo duntaxat loco, idque non habito respectu ad verba Joannis apostoli, sed diversa quadam significatione. Nam & inter alia, dicit λογν esse sedem fidci, id est, veritatis divinae in his quae Deus dicit aut promittit, juxta illud Psalmi: Fidelis Dominus in verbis suis. Simile quid Hieronymus quoque spectasse videtur in vocabulo sermonis. Nec tamen dubium, quin uterque alibi agnoverit propriam verbi in divinis significationem. Nam Dionys. cap. 2. ejusdem libri scribit solum verbum assumpsisse carnem. Quod certum est de solo filio intelligi, de Hicronymi autem sententia satis constat ex epistola ejus ad Paulinum, supra semel & iterum citato. Origenis authoritatem rejicit sanctus Thomas 1. q. 34. art. 1. ad. 1. eo quod, ut ait, Arianorum fons Origenes fuisse inveniatur. Quamquam potest etiam responderi, nihil obstare, quo minus ad significandum aliquid personale in divinis utamur vocabulo translatitio ex creaturis. Quod tamen in hac dictione, verbum, non est concedendum, nihilo sane magis quam in vocabulo filii; nisi quis dicat omne illud metaphorice dici in Deo, quod nobis notius dicitur in creaturis; sed illa est valde impropria metaphorae acceptio. Et ita similiter dicendum esset filium & patrem in divinis metaphorice dici. Quod profecto non est admittendum.

Quod ad verba Basilii attinet, loca scripturae ab eo producta non habent Graece λόγον, sed ρημα. Quod Graecum vocabulum non legimus in scripturis proprie attributum filio Dei. Et priori quidem loco verbum significat nutum & imperium, posteriori autem verbum evangelicum. Neque posterioris loci sensus est, ipsum spiritum esse verbum Dei, sed gladium spiritus esse verbum Dei; tametsi etiam apud Graecos constructio esse potest ambigua. Caeterum ipse Basilius in nomine verbi eo loco, non aliud consideravit, quam quod procedat quocunque modo ab intelligente. Qua ratione nihil vetaret hoc nomen spiritui sancto tribui respectu filii, quia nimirum procedit a filio, & per eum filius operatur. Sed Apostolus Joannes in nomine verbi plus aliquid considerandum nobis reliquit, ut ex supra dictis satis jam patet. Quod & idem Basilius alibi agnoscit. Nam in hom. super initium Evangelii secundum Joannem, docet nomine verbi generationem filii significatam esse.

De Anselmo denique respondet S. Thom. ubi supra ad 3. eum improprie usurpasse, dicere, pro intelligere, cum dicere proprie sumptum plus aliquid importet. Est enim dicere idem quod proferre verbum, cum intelligere importet solam habitudinem intelligentis ad rem intellectam. Quae cum ita sint, perspicuum est falli Durandum super hac distinctione docentem, quod Verbum secundum propriam significationem in divinis essentialiter dicitur, non personaliter. Rationes ejus quibus nititur, sunt eaedem fere cum argumentis quae S. Thom. adducit & solvit locis supra indicatis.

Praeter ea vero hujusmodi facit argumentum: Amor in divinis proprie dicitur essentialiter, & per appropriationem personaliter; ergo & verbum, quia sicut filius procedit per modum intellectus ut verbum. ita spiritus sanctus per modum voluntatis ut amor. Verum neganda est consequentia. Non enim est utriusque eadem ratio, quia non suppetit nobis unum nomen proprium ad significandum quod procedit per voluntatem, & aliud quo significetur actus voluntatis, sed nomen amoris ad utrumque commune est. Suppetunt autem nomina ad distincte significandum terminum productum per intellectionem, ut verbum, imago, quae non significant ipsam intellectionem. De qua re videatur etiam S. Thom. super hac distinctione quaest. 2. art. 1. ad 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8