Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Filium Dei eumque solum esse imaginem patris

§. 9. Filium Dei eumque solum esse imaginem patris.

NOmen imaginis respectu Dei vel patris in diviInis soli filio Dei tribuunt sacrae literae, tametsi minori distinctionis evidentia, quam nomen verbi. Loca sunt Sapien. 7. ubi sapientia Dei vocatur imago bonitatis divinae, 2. Corinth. 4. & Col. 1. ubi Christus vocatur imago Dei, & Hebr. 1. ubi idem vocatur caracter, id est, expressa figura substantiae Dei.

His scripturae testimoniis nitentes Hilarius & Augustinus pronunciare non dubitarunt gsolum filium in divinis esse imaginem Dei, scilicet patris, non etiam spiritum sanctum imaginem patris, aut filii. Hilarius quidem sub finem lib. 8. de trinit. Augustinus autem lib. 6. de trinitate cap. 2. & lib. 7. capite 1. Quin etiam Ambrosius libro 10. in Lucam, ad illud: Facta est contentio, dicit solum Christum esse plenam imaginem Dei propter expressam in se paternae claritudinis unitatem. Justus autem homo, inquit, ad imaginem Dei est. Et quamvis dici possit quod ibi tantum distinguat inter Christum & alios homines justos, tamen potest etiam sic accipi exclusiva dictio, ut alias personas divinas excludat.

Potest haec doctrina confirmari ex propria ratione imaginis. Imago enim est similitudo, non quaecunque, sed ex eo cujus imago dicitur expressa; quemadmodum ad distinctionem 13. ostendimus: Respondent enim, sibi invicem relative imago & exemplar; proinde non quaecunque sibi mutuo sunt multum similia, ut ovum ovo, sunt ejusmodi ut alterum sit imago alterius. Non enim in his omnibus verbi gratia in ovis, alterum de altero expressam gerit figuram; sed quod ex re objecta resultat in speculo, & similitudo sigilli cerae impressa, & alia hujusmodi proprie imagines dicuntur. Hanc imaginis rationem luculenter exponit Augustinus lib. de Gen. ad lit. imperfecto, cap. 16. & lib. 83. quaest. qu 74. & Hilarius lib. contra Constantium, & libro de synodis, non procul ab initio, & Ambrosius verbis supra dictis.

Pro pleniori autem intellectu hujus doctrinae notanda est una & altera divisio imaginis. Nam imaginum aliae fiunt arte, velut quas pictor aut sculptor facit, aliae natura constant; quomodo inter homines hominis imago est filius. Sic Adam Gen. 5. dicitur genuisse filium ad imaginem suam. Porro naturalis imago, aut imperfecta est, aut perfecta. Neque enim omnis imago adaequat suum exemplar; quemadmodum docet Augustinus quaestione paulo ante citata. Conducunt hae divisiones ad hoc ut intelligamus excellentissimam perfectionem imaginis in divinis; ut pote quae non artificialis est, sed naturalis, eademque nulla dissimilitudine a suo exemplari diversa, sed ei per omnia exactissime respondens.

His igitur praemissis, atque eo insuper constituto, tanquam per se manifesto, quod pater in divinis non sit imago, quia non est ab alio, solum filium in divinis imaginem esse, ita doceri potest.

Primo quia inter homines solus filius est imago naturalis patris.

Secundo, quia in his quae a mente procedunt, non amor, sed verbum est naturalis imago.

Tertio, quia solus filius procedit per modum assimilationis, qui procedendi modus imagini proprius

Quarto, quia solus filius assumpsit naturam humanam, in qua tum miraculis, tum doctrina declaraverit & se & patrem suum esse Deum, & per candem naturam assumptam in se tanquam in imagine patrem suum hominibus exhibuit quodammodo conspiciendum, juxta illud Joan. 14. Qui videt me, videt & patrem meum. Hanc rationem specta vit Apost. 2. Cor. 4. & Col. 1. prout hunc locum intellexit Hilarius lib. 8. de trin. docens in Christo tanquam in imagine videri patrem, tametsi invisibilem, quia Christus opera patris facit. Hinc quoque colligere licet nomine imaginis apud Apostolum, non tantum significari respectum ad exemplar, id est, ad patrem, verum etiam ad eos imaginem intueri possunt, id est ad rationalem creaturam, quae in Christo, tanquam imagine oculis suis objecta, patrem cognoscat.

Quod autem etiam homini Gen. 1. & peculiariter viro 1. Cor. 11. tribuitur esse imagineim Dei, id secundum analogiam accipiendum est; tum propter mentem, qua homo maxime Deo similis existit; tum propter principatum, quem ad instar principatus divini vir habet in mulierem, & homo in reliquas corporeas creaturas. De qua re plenius agendum ad distinctionem 16. lib. 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9