Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Quae fuerit Graecorum de imagine sententia

§. 10. Quae fuerit Graecorum de imagine sententia.

GRaeci scriptores de imagine in divinis non ita Uaccurate locuti sunt ut Latini. Faciunt enim commune imaginis nomen etiam spiritui sancto, ut Athanasius in epistola 2. ad Serapionem de spiritu sancto (tractatu quodam de spiritu sancto) Basilius lib. 5. contra Eunomium, Gregorius Neocaesariensis, aliter, Thaumaturgus in confessione fidei quae habetur in ejus vita apud Gregorium Nyssenum, cujus & meminit Eusebius Caesariensis lib. 7. hist. cap. 25. Quibus quidem locis illi patres docent spiritum sanctum non solum patris, verum etiam filii imaginem esse. Hos sequuntur Cyrillus lib. 13. thes. c. 18& Joan. Damascenus lib. I. de fide c. 18. Hi omnes in nomine imaginis non aliud spectarunt, quam processionem ejus ab exemplari, ejusque cum suo exemplari perfectam similitudinem; quorum utrumque convenit spiritui sancto respectu patris & filii. Nam & procedit ab utroque, & utrique perfecte similis est. Atque haec sic ab iis disputata fuere propter eos qui spiritum sanctum e divinis submovere conati sunt. Caeterum plenam imaginis rationem supra a nobis explicatam, quam Paulus, Hilarius, & Augustinus prae oculis habuerunt, non considerarunt. Adducunt illi quidem pro se duo testimonia scripturae ut probent spiritum sanctum esse Dei imaginem, quorum alterum est. Rom. 8. Quos praescivit & praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Alterum 1. Corinth. 15. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus & imaginem caelestis. At iis locis, imaginis nomen non spiritui sancto attribuitur, sed hominibus. Nam priori loco, transitiva quadam locutione significatur, praedestinatos ita conformari filio Dei, ut ipsius fiant veluti imago quaedam. Posteriori vero hortatur Apostolus ut qui vitae conversatione fuerunt imago terreni hominis, sic vitam instituant, ut in ea exprimant imaginem hominis caelestis, id est, Christi. Denique sciendum patres tam Graecos, quam Latinos interdum imagnis nomen in divinis accipere, ut est tribus personis commune, velut cum dicunt totam trinitatem esse imaginem ad quam conditus sit homo, juxta illud Gen. I. Faciamus hominem ad imaginem nostram. Probat hoc Magister in fine distinctionis proxime sequentis, ex Hlario lib. 5. de trinit. & Augustino seu potius Fulgentio de fide ad Pet. c. 1. Similiter loquitur idem Hilarius lib. 1. 3. & 4. de trinit. Basilius hom. 10. Hexam. Chrysostomus hom. 8. in Gen. Augustinus lib. 7. de trin. c. 6. & lib. 12. c. 6. lib. de Gen. imperfecto c. 16. & l. 3. de Gen. ad lit. c. 19. & alii, qui omnes scripturam Gen. I. sic intellexerunt, quasi Deus dicatur imago ad quam fieret homo. Verum fortasse rectius ea sententia significatum intelligitur hominem esse imaginem Dei, sicut aperte dictum est ab Apostolo 1. Cor. 11. scilicet ad locum Gen. 1. respiciente. Vir imago, & gloria Dei est. Sed de hoc etiam ex professo ad dist. 16. lib. 2. Quod si tamen cum memoratis authoribus ipsam Trinitatem intelligas eo loco imaginem dici, scias imaginem positam pro correlativo suo quod est exemplar. Est enim Deus exemplar juxta quod facti sunt homines & angeli. Nec tamen imago hac significatione proprie nomen essentiale erit in divinis; sed significabit respectum ad creaturam, velut haec nomina, creator, Dominus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10