Capitulum 11
Capitulum 11
Ingeniti nomen quare soli patri attributum
SOLUM patrem esse ingenitum supra ostendimus ad dist. 13. Quamvis enim verum sit spiritum Osanctum non esse genitum, atque adeo esse non genitum. Quod ex contradicentium lege consequens est; noluerunt tamen patres eum fateri esse ingenitum. Cujus hanc reddere possumus rationem. Quoniam enim in rebus creatis nulla est naturalis unius ex altero processio, nisi nativitas, fit ut negata nativitate, tollatur omnis processio naturalis. Unde factum ut in rebus divinis, quibus necessario tribuimus vocabula ab humanis rebus, tanquam notioribus accepta, ingenitum dicatur; non solum quod nativitate non procedit ab altero, sed quod non procedit omnino: Hoc autem in divinis soli patri convenit: Est ergo ingenitum sive innascibile, ut S. Hilarius passim loquitur, sive innatum, ut Prudentius in Apotheosi contra Patripassianos, sive esse sine principio, ut Basilius lib. 2. contra Eunomium, notio & proprietas patris, ut dictum est ad superiorem distinctionem. Nam & Hilarius lib. 12. de trinit. sub finem, solum patrem esse dicit innascibilem, & lib. 4. non procul a fine, innascibilitatem vocat patris proprietatem. Esse autem hanc patris notionem diversam ab ea qua dicitur pater, diserte docet Augustinus lib. 5. de trinit. cap. 6. & verbis in textu a Magistro recitatis. Quod & ratione confirmatur. Consistit enim ratio paternitatis absque ratione ingeniti& contra, ut clare probat eodem loco Augustinus. Nam qui apud nos Patres sunt, etiam ipsi geniti sunt ex suis parentibus, & si in divinis non esset trinitas personarum, esset Deus ingenitus, non autem pater.
Sed objicies eundem Augustinum ibidem c. 6. ita scribentem. "Cum ingenitus dicitur pater, non quid sit; sed quid non sit", dicitur & c. 7. "Si dicatur non genitus, pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur". Et infra. "Ingenitus quid est nisi non genitus?" Cum ergo spiritus sanctus sit non genitus, consequens videri eum ex Augustini sententia ingenitum esse. Respondetur Augustino quidem non aliud esse ingenitum quam non genitum; sed cum dicit non genitum, eo complexo vocabulo, non solam removet nativitatem, sed omnem naturalem processionem, secundum ea quae jam dicta sunt. Hoc igitur sensu non est concedendum spiritum sanctum esse non genitum.
On this page