Capitulum 12
Capitulum 12
Utrum nomen ingeniti substantiam an relationem significet
EX nomine ingeniti Catholicis insidiabantur Lolim Ariani, destruere conantes divinitatem filii Dei. Et hanc ob causam Catholici aliquando sibi abstinendum duxerunt ab hoc nomine, ut Basilius lib. I. contra Eunomium, ubi tametsi fateatur appellationem ingeniti summopere congruere cogitationibus nostris; quoniam tamen in scriptura nusquam exstaret, essetque primum, ut ait, blasphemiae Arianorum elementum, silentio praetermittendum censet. Nec dissimilia sunt quae leguntur apud Ambrosium lib. de incarn. Dom. sacramento cap. 8.
Porro argumentum Arianorum ex hac voce petitum tale erat: Pater est ingenitus, atque hoc significat ejus substantiam; Filius autem non est ingenitus: Non est ergo filius ejusdem substantiae cum patreSubstantiam ea voce significari probabant, quia est nomen absolutum non relativum. Neque enim pater P sub nomine ingeniti ad aliam refertur personam. Huic argumento ita respondet Augustinus lib. 5. de trinit. cap. 7. ut neget ingenitum significare substantiam, cum sit nomen negativum quo nec substantia significetur nec proprie relatio, sed relationis negatio; sicut e diverso vox ista, non homo, neque reiationem significat, neque substantiam, sed substantiae negationem. Cum autem negationes reduci soleant ad praedicamenta affirmationum oppositarum, hac sane ratione, non absurde quis concesserit vocabulum illud esse relativum, nimirum reductione quadam, id quod pluribus verbis eodem loco docet Augustinus. Quamvis igitur ad aliam personam hoc nomen non referatur, removet tamen a patre relationes aliis personis competentes, videlicet geniti & procedentis. Eadem fere responsio est aliorum patrum, ut Basilii lib. 2. contra Eunomium, sollicite distinguentis inter ingenitum & aeternum, Ambrosii de incarnDom. sacramento cap. 9. Epiphanii haeresi 76. quae est Aetii, & Cyril. toto 1. lib. thesauri, itemque l. 11.
On this page