Capitulum 3
Capitulum 3
An divina natura dicit possit ingenita
QUaeri solet hoc loco, utrum divinam naturam ingenitam dicere liceat. Sic enim videri potex ex eo, quia divina natura simpliciter non est ab alio, nec generationis, nec processionis modo.
Respondemus ingenitum, prout est proprietas distinctiva personarum, primo & per se competere patri, non autem divinae essentiae, nisi ut est in patre. Significat enim negationem ejus quod aliis competit personis, ideóque non essentiae, sed personae primo inest.
Deinde si essentiae tribueretur secundum se, & non ratione personae, commune esset tribus personis, quod manifeste falsum est.
Postremo ut dictum est ad dist. 5. essentia divina nec genita est, nec procedens, ergo ingenita est. Recte enim sequitur patrem ingenitum esse, quia nec genitus est, nec procedit. Verum, utidiximus, tribuitur hoc essentiae ratione personae patris. Caeterum si ingenitum intelligatur id quod originem non habet ab aliquo, quod sit externae atque alterius naturae, hoc modo, per se, & primo competit naturae divinae, & hujus ratione tribus personis. Sic autem ingenitum aliquando apud veteres accipi, supra admonuimus ad dist. 13.
Jam si quaeras, cur non sequatur. Filius genitus est, ergo essentia genita est. Sicut sequitur, Pater ingenitus est; ergo essentia ingenita. Respondetur ingenitum non significare actum notionalem sicut ingenitum, sed ejusmodi actus, vel actuum negationem, quam nihil prohibet essentiae tribui. Imo si actus non comperit essentiae, jam sequitur necessario a contradicentium argumento, competere ei negationem actus.
On this page