Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

An filio et spiritui sancto aliqua competat negativa notio

§. 4. An filio & spiritui sancto aliqua competat negativa notio?

QUaeritur etiam, Utrum sicut innascibilis est notio patris, sic & filii sit aliqua notio negativa, ut improcessibile, quatenus neget processionem specialiter dictam. Item spiritus sancti, ut ingenitum sive innascibile, quatenus precise neget generationem sive nativitatem, & improductivum ex eo quod nullam personam producat.

Huic quaestioni ex parte satisfactum est supra ad dist. 26. ubi ostendimus hujusmodi negationes non esse notionibus personalibus annumerandas. Idque praecipue hac ratione; quia per eas nulla dignitas personarum quibus tribuuntur, innotescit, sicut per in¬ nascibilitatem innotescit ea dignitas patris, qua sic est ut non sit ab alio, id est, principium sine principio. Solent autem prima principia definiri & notificari per negationes. Primum enim dicimus, quo nihil est prius, & ita in aliis. Item per hoc quod unus ponitur innascibilis, significatur unitas in divina natura, quemadmodum annotavit Hilar. in lib. de synodis. Unde & in symbolo Constant. confitemur nos credere in unum Deum patrem. Ideóque & unitas patri appropriatur, ut infra patebit ad dist. 31. Quod si autem duo innascibiles essent, duo dii ponerentur. Cum enim origine alterius ex altero distingui non possent (qua sola ratione personae divinae distinguuntur) necesse esset eos differre natura.

Praetere a sciendum patri innascibilitatis proprietatem tribui, non tantum ad distinctionem aliarum personarum, quibus paternitas in divinis non competit, sed etiam ad distinctionem hominum, qui patres quidem sunt, non tamen ingeniti; geniti enim sunt ex aliis hominibus, aut certe producti immediate a Deo, ut primi homines: At vero ut filio & spiritui sancto similes negativae proprietates tribuantur, nulla neque dignitatis ipsarum personarum, neque distinctionis hujusmodi significandae necessitas exigit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4