Capitulum 1
Capitulum 1
Principii nomen Deo attributum quid significet
NOMINE principii, ut Deo, vel personis divinis attribuitur, duplex significari potest reVlatio, scilicet interna & externa. Est autem. in genere principium, omne id, a quo, vel ex quo aliud quocunque modo producitur. Interna relatio est, quae non terminatur in aliquid diversum; sed in id, quod in eadem natura continetur, ut est relatio personae ad personam. Hoc igitur modo pater principium est filii, nec non pater & filius unum sunt principium spiritus sancti, ut ostensum est 12. dist. At spiritus sanctus hoc modo principium dici non potest, quia non producit aliam personam.
Porro vicissim quoque fatendum est, juxta hunc relationis modum, filium esse a principio, & habere principium. Sic enim patres loquuntur, & nominatim Augustinus libro 5. de trinit. cap. 14. Estque eadem prorsus ratio de spiritu sancto. Nec ab hoc sermone deterrere nos debet, quod docet Hilarius lib. 4. de trinit. filium esse absque initio, tametsi ex eo Magister colligat haud recte, non esse concedendum hunc sermonem, quod filius habeat principium. Id enim dixit Hilarius de principio durationis. Quo sensu etiam in magno Lateranensi concilio definitum est cap. 1. filium ex patre & spiritum sanctum ex utroque procedere absque initio semper & fine. Sicut enim finis, ita & initiuma processione filii & spiritus sancti removetur, durationis videlicet. Nam patrem filii principium esse productivum, nullam dubitationem habet. Quod si ita est, habet autem filius patrem, habet igitur principium productivum. Quae consequentia evidens est ac necessaria.
Externa vero relatio est, quae tendit in rem natura diversam, cujusmodi est in Deo relatio principii respectu creaturarum. Convenit haec Deo ex tempore, estque totitrinitati communis, sicut & caetera, quibus ad creaturas Deus dicitur. Est enim tota Trinitas, ut eodem loco pronunciat Lateranense concilium, unum universorum, id est, totius principium, non tria principia. Quomodo etiam fatendum est totam trinitatem esse totius creaturae unam & primam causam, non tres causas, primam, secundam, & ter¬ tiam. Nam quod apud Euseb. legitur lib. 1. hist. Eccl. cap. 1. Filium Dei ac verbum esse secundam causam rerum, ad Arianismum, quo author ille fuit infectus, referendum est. Hoc modo filius se dixit principium Joan. 8. cum interrogatus quis esset, respondit: Principium qui & loquor vobis, idque juxta interpretationem Augustini lib. 5. de Trinit. cap. 13. & lib. contra advers. legis & proph. cap. 3. & in expositione hujus loci super Joannem, Ambrosii lib. 1. Hexa. c. 2. & 4. & l. 3. de fide ad Gratianum cap. 4. & Fulgentii lib. 2. ad Trasimundum regem; tametsi Graeci Chrysost. Theophylactus & alii, non improbabiliter diversam tradunt illius loci expositionem. Neque tamen desunt & alia scripturae loca, in quibus aperte Christus principium appelletur, velut ad Col. 1. Apoc. 1. 21. & 22. Sic Nazianzenus in oratione de statu Episcoporum, Cyrillus lib. 10. thes. c. 4. & Hilarius lib. de Synodis filium Dei principium appellaverunt. Jam igitur si filio Dei competit principi nomen, licet ipse principium habeat, consequens est idem & Spiritui sancto competere; sed utique relatione tantum, uti diximus, externa.
Postremo sciendum in scripturis Deo tribui nomen principii, non ut refertur ad principatum, seu rem productam; sed ut significat idem quod primum, id est, id quo nihil est prius, quomodo etiam vocatur finis, id est, id quo nihil est posterius. Sic Apoc. 1. & ultimo Deus & Christus vocat se principium & finem, primum & novissimum, scilicet ad significandam aeternitatem perfectam. Sequitur enim, Qui est, & qui erat, & qui venturus est. Hoc autem modo etiam sine respectu ad creaturas, non tantum pater & filius, sed et iam Spiritus sanctus est principium.
On this page