Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Inter principium et causam quid intersit

§. 2. Inter principium & causam quid intersit.

scriptorum Latinorum, praesertim Scholasticorum inter principium & causam hoc interest; quod principium latius pateat, quam causa, utpote quae tantum ad effectum referatur: Effectus autem non recte dicitur nisi quod factum sit. Quare cum in illa summa Trinitate nefas sit factum aliquid dicere, negant nostri in divinis personam respectu personae, vel causam esse, vel effectum. Quo fit ut causae nomen Deo tribui nolint nisi respectu creaturarum. Idem probant ex hac causae definitione: Causa est ad cujus esse, sequitur aliud. At in divinis non est aliud; non ergo ibi quippiam est causa alterius. Principium vero generaliter ad principiatum refertur, quod non est necesse in his quae facta sunt contineri. Quare nihil vetat in divinis personam respectu personae principium vocari. Caeterum Graeci his duobus vocabulis causae & principii promiscue atque indifferenter utuntur, causam videlicet referentes non ad rem effectam; sed ad omne id quod ab alio quacunque ratione producitur ac dependet, quod uno generali nomine vocari potest causatum. Quo sane modo causa non est aliud quam principium. Hoc igitur sensu patrem, filii, & spiritus sancti causam esse passim fatentur ac docent iidem Graeci, ut Ignatius in epistola ad Philippenses, Basilius lib. 2. & 3. contra Eunomium, Gregorius Nazianzenus lib. 2. de Theologia, & lib. 4. object. 3. & in oratione ad Episcopos Aegypti. Gregorius Nyssenus in lib. ad Ablabium, ubi tres personas distinguens dicit in iis aliud esse causam, aliud ex causa, aliud ex eo quod est ex causa. Item Chrysost. hom. 2. in epist. Heb. & S. Joan. Damascenus lib. I. de fide cap. 8. 9. 10. & 11. & lib. 4. cap. 20.

Sciendum autem ne Latinos quidem veteres, ab hoc loquendi modo prorsus abhorruisse. Nam Hilarius lib. 12. de Trinitate, cum de filio loqueretur. Ejus, inquit, qui est ad id quod est, causa pater est Et aperte S. Augustinus lib. 83. quaest. 16. ostendit Deum esse causam sempiternam sempiternae suae sapientiae; id est, filii. Sed & illis multo recentior Hugo Vict. quaest. 214. in epist. Roman. filium esse causam spiritus sancti docet. Unde & Latini in Flor. Synodo, sess. ultima, identidem inculcant, patrem & filium esse causam Spiritus sancti, scilicet conformiter cum Graecis patribus causae nomine utentes. Ex quibus satis apparet, etiam nunc hujusmodi sermonem inoffense pronunciari posse, dummodo de sententia constet, atque intelligatur causam, non ad effectum sed ad causatum, id est, ad id quod producitur, referri.

Denique notandum apud veteres, patrem interdum vocari authorem filii, ut saepenumero apud S. Hilarium. Quomodo & S. Augustinus lib. 3. contraMax. c. 14. dixit Spiritum sanctum procedere a solo patre, tanquam principali authore. Et apud eundem serm. 22. de tempore, dicitur filius coaeternus authori, id est, patri. Sic & Prudentius in Apotheosi contra Unionitas, dicit Christum, Illo authore satum, nullus cui praefuit author. Ambrosius autem lib. 10. in Luc. sub initium, patrem dicit esse radicem filii. Ac rursum Prudentius in Apoth. contra Patripassianos patrem vocat fontem Dei, imo & fontem deitatis. Quod idem legitur etiam apud Dionysium de divinis nom. c. 1. Totum autem hoc repetunt patres Latini in Synodo Flor. sess. ultima dicentes patrem esse fontem, radicem & causam divinitatis. Quibus nominibus non aliud quam principium significatur. Nec proprie divinitatis ipsius causam vel principium aliquod esse volunt memorati patres, cum divina essentia neque gignat, neque gignatur, neque omnino producatur, ut alibi docuimus; Sed vel abstractum loco concreti posuerunt, vel sensus est patrem esse causam & autho rem divinitatis communicatae reliquis personis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2