Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quae nomina Deo tantum ex tempore conveniant

IN DISTINCTIONEM TRICESIMAM. §. 1. Quae nomina Deo tantum ex tempore conveniant?

UT intelligatur, quae nomina Deo non ab aeterno, sed ex aliquo temporis initio conveniant, primo sciendum nullum nomen essentiale esse ejusmodi, sed neque ullum eorum, quibus relatio tantum interna significatur. Haec enim nomina, perinde ut res significata, Deo competunt ab aeterno. Sola igitur ea quibus significatur respectus ad creaturas, ex tempore conveniunt Doe, nec tamen omnia. Quae autem talia sint, quae non, distinctione explicandum est. Sunt enim quaedam nomina, quae ut Deo vere tribui possint, existentiam requirunt rei creatae. Qualia sunt quaecunque significant praesentem aliquam Dei operationem ad extra. Hujusmodi enim operatio existere non potest, nisi in re creata. Talia sunt creare, regere, sanctificare, salvare, punire, aliaque innumera. Neque enim ulla est in creaturis operatio, quae non a Deo, ut causa procedat.

Sunt alia nomina, quae etsi respectum ad creaturas significent, ad hoc tamen ut Deo vere tribuantur, nullam requirunt coexistentiam rei creatae. Sunt autem haec in duplici genere. Quaedam enim significant actiones operationibus intellectus ac voluntatis similes, ut vellle, cognoscere, praescire, eligere, reprobare; nam quaecunque hujus sunt generis, non requirunt existentiam rerum ad quas referuntur: Quaedam vero non actiones, sed agendi potentiam significant, vel certe per modum habitus de Deo dicuntur, ideó¬ que rei subjectae coexistentiam non requirunt, ut crcator, salvator, adjutor, largitor, opifex. Nihil enim vetat, inquit Cyrillus lib. 1. thes. cap. 5. aliquem dici posse opificem, tametsi nihil operetur. Quod pari ratione & de caeteris dicere possumus. Ea igitur nomina, quae primi sunt generis, sola & omnia Deo tribuuntur ex tempore, simul tamen comprehensis etiam illis, quae disjunctive actum requirunt praesentem vel praeteritum, ut pater respectu creaturae. Is enim pater dicitur, qui gignit vel genuit, non autem qui gignere potest, aut aliquando geniturus est. Caetera vero omnia Deo ab aeterno conveniunt. Et quidem de his quae sunt prioris generis, nulla est dubitatio. Voluit enim & praescivit ab aeterno Deus, ut mundus aliquando fieret, idemque ab aeterno alios elegit, alios reprobavit. De iis autem, quae posterioris sunt generis, non eadem est omnium sententia. Magister hoc loco & Sanctus Thomas I. quaest. 13. art. 7. putant ea significare actiones circa creaturam, ideóque tantum ex tempore dici de Deo. Aliis vero probabilius videtur, non actiones, sed ut diximus, agendi potestatem cum habitu seu propensione voluntatis conjunctam, iis vocibus designari, ut creator dicatur Deus propter creandi potentiam, ac voluntatem certo tempore reipsa declarandam, aut declaratam, & simili ratione, salvator, adjutor, &c. Cujus rei argumentum est, quia etiam hodie Deus creator dicitur, etsi ab actu creationis, jam olim cessaverit. Quamquam hoc argumentum non omnino convincit. Responderi enim posset creatorem dici ab actu praesenti vel praeterito, sicut patrem respectu creaturae dici aliquem, modo ostendimus. An autem etiam ab actu futuro, cujus jam voluntas existat, creator dicatur, & proinde ab aeterno, illud nimirum est quod in quaestione versatur. Sane utraque sententia suam habet probabilitatem. Ac pro utralibet sententia valet quod dicit S. Augustinus vel quisquis author serm. 9. de Nativitate Domini: Dominus noster Jesus Christus, qui in aeternum est cunctorum creator, hodie nascendo de matre factus est nobis salvator. Nam iis verbis creatorem quidem Deum ab aeterno videtur agnoscere, & tamen salvatorem esse testatur ex tempore, nisi quod hoc posterius sic possit intelligi: Hodie nascendo de matre factus est nobis salvator, secundum naturam de matre assumptam, qui tamen ab aeterno secundum naturam divinam, salvator fuit sicut & creator.

Porro quamobrem non sit consequens, aliquam Deo mutabilitatem accidere, ex eo quod quaedam non ab aeterno, sed temporaliter tantum ei competant, docet adhibitis aliquot exemplis sanct. Augustinus lib. 5. de Trinitate, cap. 16. videlicet declarans omnem eam mutationem, quae nominibus illis Deo recenter attributis significatur, non in Deo esse, sed in creatura subjecta, quae vel incipit esse cum prius non esset, vel novam in se susci formam aut operationem ab immutabili Deo. De qua re etiam supra nonnihil dictum est ad distinctionem 8. Quod autem ad relationes attinet, quae interDeum immutabilem & creaturam commutabilem oriuntur atque existunt, plane dicendum cum sancto Thoma, loco paulo ante citato, eas ex parte creaturarum reales esse, quod in iis reales fiant mutationes; sed ex parte Dei in sola ratione consistere, quia Deo neque absolutum quid, neque relativum de novo accidere potest. Tale aliquid & in aliis quibusdam relationibus locum habere, docet sanctus Thomas eodem loco.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1