Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Utrum Deus ex tempore, an ab aeterno sit Dominus

§. 2. Utrum Deus ex tempore, an ab aeterno sit Dominus?

QUaestionem hanc, an Deus semper fuerit Dominus, difficilem sibi videri testatur Augustinus libr. 12. de Civitate cap. 15. Unde nec certi ali¬ quid eo loco definit, tantum affirmans Deum ex tempore meum vel tuum Dominum dici, sed utrum absolute Dominus in tempore factus sit, in quaestione reliquit. Caeterum duplex S. Augustino dubitandi causa fuisse videtur. Altera, ex voce, semper, quae si idem fignificat quod omni tempore, jam ut apparet vere dicere licebit, Deum semper fuisse Dominum, quia omni tempore fuit Dominus, ut minimum, ipsius temporis. Verum hanc responsionem quaestioni propositae minus congruere, satis ipse Augustinus intellexit. Cum enim dicimus, verbi gratia, Deum semper fuisse justum aut sapientem, non tantum significamus tempus creatum, quod est caeterarum rerum secundum durationem mensura (sic enim & mundum semper fuisse fateri oporteret) sed intelligimus tempus verum vel imaginarium aut certe ipsam aeternitatem, quae eadem est cum Dei essentia. Idem enim est, sive quaeramus, an semper, sive an ab aeterno Deus fuerit Dominus. Patres quoque syn. Nicaenae, damnantes hanc Arianorum de filio Dei sententiam: Erat quando non erat, eamque in omni creatura, veritatem habere fatentes hac voce, quando omne illud durationis spatium comprehensum esse voluerunt, quod vel intellectu a nopis ante mundum conditum concipi potest. Non igitur hoc pacto recte ostenditur Deumsemper fuisse Dominum.

Altera dubitandi causa fuit, quod videretur non satis pie de Deo sentire, qui negaret eum semper fuisse Dominum. Quod cum non omnino absque ratione videatur, pro quaestionis praesentis determinatione distinguendum est duplex Domini significatum. Aut enim significat eum, qui servum habet, sicut pater qui habet filium. Aut eum qui habet potestatem dominandi pro arbitrio suae voluntatis, quique potest cum voluerit, eas res in promptu habere quibus dominetur, etiamsi forte actu nihil tale vel faciat, vel habeat. Igitur priori modo Deum non semper fuisse Dominum ratio manifesta convincit, quia servum non semper habuit cui dominaretur. Sicut enim pater non est qui filium non habet, ita nec Dominus dicetur quispiam, qui non habeat servum. Atque hoc modo Augustinus lib. 5. de Trinitate, capit. 16. incunctanter affirmat Deum non fuisse Dominum ab aeterno, ne fateri cogatur creaturam aliquam esse Deo coaeternam. Sic & Magister hac dist. & sanct. Thomas loco dudum allegato. Posteriori autem modo nihil dubium est, quin ab aeterno Deus sit Dominus, maxime si & illud accedat quod ab aeterno praeordinaverit creaturam facere, cui dominarerur, sicut supra diximus de hoc nomine, creator, & similibus. Hoc sensu Patres concilii Constant. definiverunt Spiritum sanctum Dominum esse, id est, pari cum patre & filii dominandi potestate praeditum, contra eos qui eum patris & filii ministrum esse docebant. Hoc etiam modo scripturae Latinus interpres Deum passim dominum appellat, non tantum ubi Hebraice est Adonai, sed frequentius multo, ubi in Hebraeo est nomen Dei τετραγράμματον. Quod & 70. passim vertunt Graeco vocabulo κύριος, id est, Dominus. Estque illud nomen quod inter Dei nomina praecipuum haberi diximus ad distinctionem 8. Quod proinde consentaneum est nequaquam ei ex initio temporis competere, sed ab aeterno. De quo & Isa. 40. scriptum est: Deus sempiternus Dominus, vel ut in Hebraeo semper Dominus.

Porro hanc posteriorem significationem in vocabulo, Domini, etiam veteres attenderunt ut Dionysius Areopagita de div. nom. cap. 12. Athanasius in symbolo. Hilarius lib. 8. de Trinit. Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 20. & 21. Ambrosius lib. I. do fid. ad Gra. c. 1. & lib. 3. de Spiritu sancto c. 16. & 17. & Cyrillus lib. 8. contra Julianum, iis verbis quibus affirmat divinitati semper conjunctam esse domina¬ tionem. Nec diversum ab his sentit Damascen. qui cum dixisset lib. I. de fide c. 12. vocabulo domini significari relationem, postea lib. 3. c. 12. docet significari substantiam divinam. Quae duo non pugnant. Significat enim Dominus potestatem dominandi. Sed ea potestas in Deo est ipsa Dei substantia, sic tamen ut illo nomine expressa respiciat creaturas, quibus Deus dominetur aut dominari possit.

Illud autem quod apud Arnobium legitur super Ps. 103. priusquam veniret Dei filius, non erat hominum Dominus, ne supra dictis, imo Catholicae fidei contrarium videatur, intelligendum est de Christo secundum humanam naturam. Juxta quod ipse ait Matt. 11. Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Et 28. Data est mihi omnis potestas, &c. & quod de eo dicitur Ps. 8. exponente Apostolo Heb. 2. Constituisti cum super opera manuum tuarum; Et omnia subjecisti sub pedibus ejus.

Jam ex dictis satis etiam apparet quid respondendum ad quaestionem, utrum Deus ab aeterno rex fuerit. Similis enim adhibenda est distinctio. Nec vero regem ab aeterno fuisse convincunt hae scripturae Ps. 144. Regnum tuum, regnum omnium saeculorum. 1. Timot. 1. Regi saeculorum immortali, &c. Recte enim utrobique intelliguntur saecula, id est, tempora creata, praesertim cum in Psalmo subjungatur: Et dominatio tua in generatione & generatione. Quod palam est ad mundi mutabilitatem & temporum volubilitatem pertinere.

Postremo quaeri de multis aliis potest, an Deo competant ab aeterno, ut, fueritne ab aeterno misericors, clemens, justus, remunerator, vindex, zelotes, gloriosus, laudabilis, &c. Sed ad haec omnia probabilis responsio sumi potest ex iis quae vel hoc capit. vel generaliter cap. praecedente dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2