Capitulum 1
Capitulum 1
Aequalitas et similitudo divinarum personarum quomodo sit accipienda
IN DISTINCTIONEM TRICESIMAMPRIMAM. §. 1. AEqualitas & similitudo divinarum personarum quomodo sit accipienda.
CUM tres divinae personae sibi invicem aequales dicantur & similes, quaeritur secundum Aquid aequalitas illa & similitudo sit accipienda. Cui quaestioni, ut breviter respondeatur, repetendum hoc loco, quod alibi saepe dictum est, nullum Deo accidens inesse, sed quicquid Deo per modum qualitatis vel quantitatis attribuitur, esse ejus essentiam. Ex quo consequens est, aequalitatem & similitudinem, quae est inter divinas personas, accipi debere secundum essentiam, ita tamen ut simul nobis ipsinuent personarum pluralitatem. Aequalitas enim existit inter ans plures magnitudinem habentes, quarum tamen neutra alteram magnitudine superat. Similitudo vero, inter eas quarum una est qualitas. Cum ergo in Deo magnitudo & qualitas sit ipsa ejus essentia, manifestum est aequalitatem & similitudinein, in Deo secundum essentiam dici, non secundum relationem. Quod etiam ex eo ostenditur, quia nec pater filio, nec filius patri similis est, aut aequalis dicitur, in eo quod hic genuit, ille genitus est. Hac enim ratione distinguuntur. Deinde nec assignari potest aliqua relatio, in qua secundum rem omnes personae conveniant. Unde si secundum relationem inter eas aequalitas aut similitudo sumenda esset, non possent dici tres personae inter se aequales aut similes. Haec Augustini doctrina est libro 5. de trinitate, capite 6. & libro 6. capite 4. & 5. Quibus adde quod nec secundum relationes possent dissimiles inter se dici divinae personae. Sicut enim in rebus creatis non sumitur dissimilitudo secundum relationem, sed se¬ cundum qualitatem; ita sumenda esset in Deo. Verum quia secundum qualitatem, id est, essentiam, nulla est ibi diversitas, hinc absolute non debet ulla in Deo similitudo agnosci.
Si vero quaeratur, utrum aequalitas & similitudo in divinis relationem significent, & an aequale & simile de iis relative dicantur, omnino respondendum est affirmative. Nam aequale aequali aequale est, & simile simili simile, tam in divinis quam in rebus creatis. Non tamen hae voces peculiarem aliquam in divinis personis relationem, vel notionem significant, sicut paternitas, filiatio, &c. sed eam quae omnibus tribus est communis, & unicuique respectu alterius convenit. Unaquaeque enim persona divina, cuilibet alteri simlis est & aequalis. Verum hae relationes Deo attributae, tantum sunt rationis, quia licet personae, quae similes & aequales dicuntur, & in quibus relatio fundari intelligitur, revera distinctae sint, ipsae tamen fundandi ratio in personis distinctis, prorsus eadem est. Nam uti diximus tres personae sibi invicem similes sunt & aequales secundum essentiam, quae una est & indivisa in tribus, quomodo si diceremus parietem & superficiem ejus esse similes secundum eandem numero albedinem, quae in pariete est mediante superficie, non dicerentur similes relatione reali, sed tantum rationis. Quoniam autem nec similitudo, nec aequalitas consistere potest, nisi inter res plures, id est, realiter distinctas, hinc quando personae divinae similes, vel aequales inter se dicuntur, utrumque nobis insinuatur, & quod realiter plures sint, & quod una sit earum essentia.
Ex his denique intelligitur falli Magistrum, dum existimat §. B. similitudinem & aequalitatem in Deo nihil ponere, sed tantum aliquid removere. Revera enim aliquid ponunt, nempe magnitudinem, vel qualitatem eandem: Rerum autem ipsarum quae similes vel aequales dicuntur, id est, personarum pluralitatem, nisi potius dicas, quod haec non ponunt, sed supponunt.
On this page