Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Appropriata divinarum personarum quae dicantur

§. 2. Appropriata divinarum personarum quae dicantur.

PRaeter ea nomina, quibus notiones & proprietates personarum in divinis significantur, quaedam sunt quae a Theologis scholasticis appropriata vocari solent. Sunt autem ex eorum numero, quae Deo secundum essentiam competunt, & pronde tribus aequaliter personis communia sunt. Appropriata tamen dicuntur, quod singula singulis personis, peculiariter a sacris scriptoribus tribuantur, propter quandam congruentiam, quam habet unumquodque eorum cum alicujus personae proprietate. Verbi gratia: Conditio illa divina, quae cum proprietate patris majorem habet congruentiam, ut aeternitas, licet tribus sit personis communis, appropriata est patri, & ita de aliis. Unde non est putandum, hujusmodi attributa proprietatibus personarum esse annumeranda, quomodo sensisse videtur Magister, qui in textu ostendere conatur, haec appropriata, ita singulis singula competere, ut cunctis non sint communia. Quod ut faciat, per aeternitatem, quae patri accommodatur, intelligit innascibilitatem, & in caeteris exponendis similiter laborat. Videtur autem eum movisse, quod S. Augustinus de hujusmodi attributis disserens, ea passim vocet personarum propria. Verum propria intellexit sanctus Augustinus, non quas nos proprietates dicimus, sed quae peculiariter, uti diximus, personis accommodantur.

Porro usus hujus accommodationis est, ut ad intelligendas personarum proprietates, magis adjuve¬ mur. Cum enim omnis nostra de Deo conceptio peti debeat a rebus creatis, e quibus vix quicquam de Deo intelligere possumus, praeter ea quae ad essentiam pertinent, visum fuit ad notificandas personas, ea attributa essentialia adhibere, quae cum earum proprietatibus magis videantur congruere, idque simili fere ratione, qua Trinitatis imagmem & vestigium in creaturis reperiri supra docuimus ad dist. tertiam. Ita docet S. Thom. 1. quaest. 39. art. 7.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2