Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Appropriata ab Hilario assignata explicantur

§. 3. Appropriata ab Hilario assignata explicantur.

QUatuor praecipui appropriatorum terniones assignari solent. De quibus videre est S. Thom. toto art. 8. quaestionis modo citatae. Cum enim in creaturis quatuor nobis consideranda occurrant, nempe primo, quod unaquaeque earum sit ens quoddam, deinde quod sit res una; terrio quatenus inest ei virtus ad operandum & causandum, & quarto quatenus ipsa causata effectus suos respicit. Simili modo quadruplex consideratio circa Deum nobis occurrit. Igitur secundum primam considerationem, qua Deus absolute, tanquam ens consideratur, existimat sanctus Thomas, sumi appropriata ab Hilario assignata, quae sunt aeternitas, species, & usus. Ad secundam vero considerationem, qua consideratur ut unus, pertinere dicit appropriata ab Augustino tradita, quae sunt unitas, aequalitas & concordia seu connexio. Ad tertiam vero, qua consideratur in Deo virtus ad causandum sufficiens, pertinere haec tria, potentiam, sapientiam, bonitatem. Ad quartam denique, qua consideratur ut respicit suos effectus, pertinere ista ab Apostolo posita: Ex quo, per quem & in quo; ita ut in his omnibus, quod primum est patri, quod secundum est filio, quod tertium spiritui sancto approprietur. Caeterum primus ternio, quem posuit Hilarius sub initium lib. 2. de Trinitate plus caeteris habet difficultatis. Ponitur autem ab eo his verbis. Infinitas in aeterno, species in imagine, usus in munere. Quam Hilarii assignationem tractans & exponens August. lib. 6. de trinit. c. 10. & ex Augustino Magister hac distinctione, patris appropriatum alio nomine expresserunt, loco infinitatis aeternitatem patri assignantes. Rem tamen eandem significarunt. Aeternum enim id dicitur, quod duratione infinitum est. Possunt autem haec tria ab Hilario posita, ad hunc modum tribus personis sigillatim accommodari. Aeternitas sive infinitas patri appropriatur, propter congruentiam quam habet cum proprietate patris. Nam sicut pater nullum habet principium ex quo oriatur, ideóque innascibilis atque ingenitus dicitur: ita aeternitas initium non habet a quo inceperit. Unde & aeternitas a nobis facilius intelligitur in patre ingenito, quam in filio genito, vel spiritu sancto procedente. Species autem sive pulcritudo filio, qui est imago patris appropriatur. Cujus ratio ut explicetur, notandum cum S. Thom. ubi supra, ad pulchritudinem in corporalibus tria requiri. Primum ut res in suo genere perfecta sit; alterum ut aptam habeat membrorum seu partium proportionem; tertium ut colorem suavem gratumque habeat. Quae tria in filio Dei similitudine rationis reperiuntur. Primo enim filius Dei in se ipso perfectissimus est. Deinde cum sit imago patris, repraesentat eum perfectissime. Hac enim ratione in rebus corporeis pulchram dicimus imaginem, quae suum exemplar perfecte repraesentat, etiamsi forte res repraesentata deformis, multoque magis si & ipsa pulchritudine sit insignis. Cum igitur Dei filius sit imago perfectissima rei, non cujuscunque, sed praestantissimae, atque pulcherrimae, id est, Dei patris; consequens est in ipso summam inesse pulchritudinem imagini competentem. Tertia est in eo pulchritudinis ratio, quia tanquam lumen de lumine, & ut Sapiens loquitur cap. 7. Velut candor de luce aeterna procedit. Quod quidem ei potissimum competit, quatenus est verbum excellentissimum de patre, tanquam prima & summa mente emanans. Nam in rebus spiritualibus lucis appellatio, menti & verbo mentis apertissime tribuitur. Unde & ab Apostolo Hebraeor. 1. Christus splendor gloriae patris ap pellatur.

Porro spiritui sancto Hilarius usum appropriavit cum ait: Usus in munere. Quod quomodo sit accipiendum, haud satis perspicuum est. Augustinus loco paulo ante citato sensum Hilarii in dictis verbis scrutans, usum a fructu seu fruitione non distinguit; sed per usum fruitionem ipsam intelligi putat, non eam qua homines Deo fruuntur, sed qua Deus pater & filius in spiritu sancto beatissime conquiescunt. Quemadmodum enim res unaquaeque creata naturaliter aliquid appetit in quo cum gaudio & suavitate conquiescat, nihil ultra desiderans, ita nos more humano concipere possumus spiritumsanctum, tanquam eum quem expectant pater & filius, communi eum spiratione producentes, sic ut ulterius in aliam personam producendam eorum voluntas non feratur, sed in ipso tanquam communis actionis & productionis termino, plenissime conquiescat; utpote in quo ab utroque promanente, & natura sit eadem, & summa felicitas. Qua consideratione S. Augustinus spiritum sanctum esse dicit, ineffabilem quendam complexum patris & imaginis. Et rursus: eundem genitoris genitique suavitatem vocat.

Ex hac appropriatorum Hilarii interpretatione, sumptus est a quibusdam doctoribus ille ternio verbis differens, quod patri competit esse, filio esse convenienter, spiritui sancto esse delectabiliter. Ratio patet ex dictis, quia cum pater sit principium sine principio, recte ei accommodatur esse absolute. Cum autem filius procedat per modum similitudinis, recte ei hac peculiari ratione tribuitur esse convenienter. Cumque Spiritus sanctus instar amoris, quietis & finis procedat, recte ei accommodatur esse delectabiliter. Caeterum haec quamvis apposit e dicantur, verisimile tamen est Hilarium aliud quiddam spectasse in nomine usus, quem spiritui sancto appropriavit, ac potius significare voluisse, quod spiritus sanctus hominibus author sit omnis boni usus omnium donorum, quae illis a Deo conferuntur, ut iis recte utendo ad summi boni fruitionem perveniant. Sensus igitur horum verborum, usus in munere, hic esse videtur. In munere, id est, in spiritu sancto, qui procedit ut donum, spectatur quod sit author omnis boniusus donorum a Deo acceptorum, ut cui eorum largitio tribui solet, eidem & bonus eorum usus ascribatur. Hoc sensisse in his verbis Hilarium omnino probabile sit, tum ex eo quia usum ponit in munere. Est autem spiritus sanctus munus, seu donum quo utantur non qui donant, id est, pater & filius, sed qui donatum accipiunt, id est, homines; tum maxime quia, quae apud sanctum Hilarium sequuntur, hunc sensum postulant, atque illud praesertim quod sub finem ejusdem libri de spiritu sancto ejusque donis loquens, ait: Utamur ergo tam liberalibus donis, & usum maxime necessarii muneris expectamus; tum denique quod ab Hilario consideretur spiritus sanctus, ut est tertia persona, a qua nulla alia persona procedat. Unde accommodat ei nomen quo significatur processus & communicatio donorum ejus in creaturas. Cujus ac commodationis ratio est, quia quemadmodum amor, qui liberalitatis & donationis omnis origo est, ex mente & verbo mentis procedit; ita ex patre & filio procedit spiritus sanctus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3