Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quomodo dicat Augustinus imaginem coaequari exemplari, non contra

§. 4. Quomodo dicat Augustinus imaginem coaequari exemplari, non contra.

QUod dicit sanctus Augustinus loco supra citato, maginem coaequari ei cujus est imago, id est, exemplari, non illud vicissim imaginisuae; quaeri potest, quomodo sit intelligendum, cum aequalitas & similitudo utrinque consistant, fierique nequeat ut aequali aequale, & similisimile non respondeat. Videtur autem in ea sententia respexisse S. Augustinus ad quaedam Hilarii verba lib. de Synodis non longe ab initio quae sic habent. Imago ejus ad quod imaginatur, species indifferens est. Neque enim ipse sibi quisquam imago est, sed eum cujus imago est, necesse est ut imago demonstret. Imago ergo est rei ad rem coaequandae, & imaginata & inaiscreta similitudo, &c. Igitur ad dubitationem respondendum imprimis, non negare sanctum Augustinum, quin exemplar aequale, ac simile sit imagini, sed negat coaequari & assimilari. Pater enim qui est exemplar filii tanquam imaginis, non accepit a filio per aliquam processionem, quod sit ei similis & aequalis, quomodo contra filius id accipit a patre per generationem, ut nimirum coaequari & assimilari sit aequalitatem & similitudinem accipere. Sic post Magistrum S. Thom. 1. quaest. 42. art. 1. ad tertium.

Deinde notandum quod quemadmodum docet S. Dionysius de divin. nominib. cap. 9. quamvis aequalitas & similitudo recurrat inter divinas personas, propterea quod natura Dei non sit perfectius in una persona, quam in alia, non tamen recurrit inter Deum & creaturas. Effecta enim suis causis similia dicuntur, quatenus aliquo modo participant formas & perfectiones suarum causarum. Non tamen e diverso causae dici solent suis effectis similes, eo quod similitudinis nomen inter duo imparia, potius imperfectiori quam perfectiori tribui soleat. Atque hoc modo relativum est discrepantiae, cujusmodi est imago respectu exemplaris. Unde idem S. Dionysius docet homines quidem, Deo similes dici, nimirum propter imitationem perfectionis divinae juxta illud: Estote perfecti sicut & pater vester caelestis perfectus est, non tamen vicissim Deum dici vobis similem. Non enim legimus Deum esse bonum, justum, perfectum, &c. sicuti nos sumus. Tale quid autem inter filium & patrem, tametsi omni modo aequales, non inepte fingi potest, ea ratione qua pater est principium & causa filii, non contra.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4