Capitulum 5
Capitulum 5
Appropriata ab Augustino assignata explicantur
SEcundus appropriatorum ternio traditur a S. Augustino lib. 2. de doct. Christ. cap. 5. his verbis: In patre est unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia. Quorum ratio sic explicari potest. Patri peculariter unitas asscribitur. quia quemadmodum unitas nihil praerequirit, sed ipsa &numeri principium, ita pater ex nullo est alio, nullamque personam praesupponit; sed ipse aliarum personarum principium est. Filio tribuitur aequalitas, quia ut quid aequale sit, necessario requiritur aliquid aliud cui sit aequale, nec potest aequalitas consistere nisi inter duo ut minimum. Ad hunc modum filius necessario personam patris a se distinctam praerequirit, atque in eo primum oritur pluralitas, quia filius a patre solo, & quidem immediate, procedit. Cui rationi etiam hoc accedit, quod sicut aequalitas, id est, perfecta proportio maxime attenditur in imagine respectu exemplaris; ita in filio tanquam in imagine patris naturali, eaque absolutissima, aequalitas ejus cum patre elucescat. Spiritui sancto tribuit S. Augustinus unitatis aequalitatisque concor¬ diam; tum quia connexio, quae concordiae nomine significatur, esse non potest, nisi duo aliqua praeexistant quae connectantur, quibus ipsa concordia velut tertia accedat. Sic enim spiritus sanctus duabus personis patri & filio in eandem spirationem convenientibus accedit tertia persona velut duarum concordia; tum quia spiritus sanctus instar amoris procedit, cujus officium est plurium corda conglutinare, ac velut unum efficere.
Quod vero subjungit sanctus Augustinus, tria haec unum omnia esse propter patrem, aequalia omnia propter filium, connexa omnia propter spiritum sanctum; non sic accipiendum, quasi dictione, propter, voluerit causam vel principium significare, unde unitas, aequalitas & connexio in divinis personis existat. Quamvis enim a patre reliquae personae ut naturam sic unitatem accipiant; non tamen vel ipse pater sibi unitatis principium & causa est, vel a filio reliquae personae accipiunt aequalitatem, vel a spiritu sancto connexionem. Constat enim nec patrem a filio vel spiritu sancto, nec filium a spiritu sancto quicquam accipere, sed filium omnia accipere a patre, & spiritum sanctum omnia a patre & filioVidetur igitur hic sensus esse; Omnes tres personae unum sunt unitate, quae ob rationem dictam patri appropriatur, aequales sunt aequalitate, quae uti dictum est, accommodatur filio; connexae sunt & concordes sunt per concordiam, quam ostendimus accommodari spiritui sancto. Haec igitur tria peculiariter dicta sunt esse in divinis, propter eas personas in quibus illorum ratio magis apparet, ac promptius a nobis cognoscitur. Restant reliqui duo appropriatorum ordines, scilicet tertius de quo agemus cum Magistro ad distinctionem 34. & quartus de quo ad distinctionem 36. Occurrunt & alii appropriatorum terniones apud sacros authores, ut apud sanctum Cyprianum sermone de baptismo Christi, & in officio Ecclesiastico de Sancta Trinitate & alibi, quorum rationes non erit difficile studiosis scrutando invenire.
On this page