Capitulum 1
Capitulum 1
Vtrum Pater et Filius se mutuo diligant Spiritu sancto
EXPLICANDA est hoc loco quaestio quam superius movit Magister distinctione 10. & nunc repetit, an recte dicatur patrem & filium se mutuo diligere spiritu sancto. Hoc enim astruere videntur quaedam sententiae Augustini, cujusmodi habentur libro 5. de Trinitate, capite I1. lib. 6. capite 10. & libro 7. capite 3. & de doctrina Christiana, libro 1. capite 5. quibus locis dicit Spiritum sanctum esse concordiam, & complexum, & communionem patris & filii. Apertius autem probat quod dicit libro 6. de Trinitate, capite 5. Spiritum sanctum esse quo ambo, scilicet pater & filius conjunguntur, quo genitus a gignente diligitur, suumque vicissim genitorem diligit, & quo tanquam proprio suo dono pater & filius servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Et libro 15. capite 17. Spiritus sanctus, inquit, communem, qua invicem se diligunt pater & filius, nobis insinuat charitatem. Similiter commentarius sancto Hieronymo asscriptus in Psalm. 17. ad initium, Spiritum sanctum testatur dilectionem esse, quam habet pater in filium & filius in patrem. Tale etiam est quod Bernardus sermone 8. in Cantic. dicit mutuam gignentis genitique cognitionem, pariter & dilectionem esse osculum secretissimum, id est, spiritum sanctum. Haec autem & hujnsmodiloca non solum quaestionis supradictae partem affirmantem statuere videntur, sed & occasionem dederunt gene A raliter quaerendi, an pater, & filius, & spiritus sanctus se ipsum quisque & quaecunque alia a se diversa, diligant spiritu sancto.
Primo ut significetur habitudo principii producentis, quomodo ferrum vel aquam igne calere dicimus. Secundo ut sit nota causae formalis, quomodo quis a fortitudine fortis & a scientia doctus dicitur. Tertio ut denotet effectum scu rem productam, cujus denominatio tribuatur causae; quomodo dicimus arborem florere suis floribus, quia nimirum producit flores, a quibus florere denominatur.
Hac declaratione praemissa, respondendum imprimis certum & indubitatum esse, quod pater & filius, nec se invicem, nec seipsos, nec quicquam omnino aliud diligant spiritu sancto. Secundum primum modum. Non enim accipiunta spiritu sancto, tanquam productivo principio, ut diligant, sed contra potius, spiritus sanctus accipit a patre & filio simul cum natura, etiam hoc, ut & se, & patrem & filium, & alia quaecunque diligat. Sed neque secundum alterum modum d intelligi potest. Nam pater & filius formaliter diligunt ea dilectione, quae est natura divina, tametsi improprie formalem rationem in divinis nominamus, cum ibi dilectio & diligere non sint distincta. Sed sic loquimur quia alterum respectu alterius, per modum causae formalis, intellectui nostro repraesentatur.
Quod ad tertium modum attinet, quodam sensu concedi potest, patrem & filium invicem diligere spiritu sancto, si videlicet diligere, non essentialiter, sed notionaliter sumatur. Producunt enim pater & filius spiritum sanctum, qui non tantum appropriate, sed & proprio nomine charitas & dilectio appellatur, ut dictum est ad distinctionem 10. Cum igitur amare sit amorem producere, sicut florere flores pro ferre; ita dici potest patrem & filium amare se spiritu sancto, per hoc quod amorem, id est, spiritum sanctum producunt; sicut arbor florere dicitur floribus, quia ex se flores suos producit, ut amare seu diligere in hujusmodi sermone sit notionale nomen, significans idem, quod spirare amorem. Unde eo sermone quo dicuntur pater & filius amare se spiritu sancto, non aliud significabitur, quam quod pater & filius, una & concordi actione, spiritum sanctum, qui est amor, producant. Hoc autem modo spiritus sanctus non amat, nec se, nec quicquam aliud, quia non producit ex se aliam personam. Sic sanctus Thomas explicat scribens in praesentem distinctionem & 1. quaest. 37. art. 2. ejusdemque commentatores Caietanus & Bannesius, tametsi reclament Durandus & Scotus qui propositionem hanc, pater & filius diligunt se spiritu sancto, non nisi improprie veram esse concedunt, & a sancto Augustino retractatam esse dicunt in simili de quo proximo capite. Sane proprietatem sermonis arguit similis locutio apud sanctum Augustinum libro septimo de Trinitate, cap. 1. & 3. cum dicit solum patrem dicere verbo & seipsum & quaecunque alia, quia solus pater genuit verbum, quo manifestavit seipsum, & omnia alia, ut dicere verbo non aliud sit, quam gignere verbum. Quam quidem locutionem vel in simili S. Augustinus retractavit.
Hinc porro consequenter deduci potest sanctum Augustinum, qui nomine charitatis & dilectionis, non videtur usquam usus, tanquam proprio nomine spiritus sancti, ut dictum est ad distinctionem decimam, locis tamen supra citatis, quibus dicit patrem & filium se invicem diligere spiritu sancto, usurpasse hoc nomen, diligere, tanquam notionale, quemadmodum & dicere, cum ait solum patrem dicere verbo. Datam responsionem, illud etiam confirmat, quod idem sanctus Augustinus lib. decimo¬ quinto de Trinitate, capite septimo, ita scribit: Quis audeat dicere patrem nec se, nec filium, nec spiritum sanctum diligere, nisi per spiritum sanctum? His enim verbis, satis significat, patrem diligere per spiritum sanctum, sed non tantum per spiritum sanctum, quia nimirum si diligere notionaliter sumatur, diligit per spiritum sanctum sensu dudum exposito; sin essentialiter, dil git per dilectionem essentialem, non per spiritum sanctum; ne quod absurdum est, etiam esse dicatur per spiritum sanctum, sicut recte ratiocinatur Magister in fine §. A. Cujus verba ab eo loco, bonus, magnus, &c. perperam Sancti Augustini verbis ibidem citatis, velut ab eodem scripta in nostris codicibus sub eadem clausula connectuntur. Utrumque autem istorum recte dici, nempe quod pater & filius se diligant essentia sua, & quod se diligant dono suo proprio, id est, spiritu sancto, diserte affirmat idem sanctus Augustinus libro sexto de Trinitate, capite quinto, ut de tanti doctoris sententia non videatur amplius dubitandum.
On this page