Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Utrum pater sit Sapiens sapientia genita

§. 2. Utrum pater sit Sapiens sapientia genita?

SUperiori quaestioni partim similis est, partim dissimilis, ea qua quaeritur utrum pater sit sapiens sapientia genita. Similis quidem in eo quod, utrumque, tam sapientem esse, quam diligere nomen sit essentiale. Dissimilis autem in eo, quod sapientem esse in divinis, nunquam notionaliter accipiatur, sicut interdum accipi diximus hoc nomen, diligere. In hac quaestione dissolvenda, Magister multum laborat. Verum absoluta & indubitata responsio est, patrem non recte dici sapientem sapientia genita. Ratio est quia cum patri sit idem sapere quod esse, si sapiens esset sapientia genita, sequeretur eum simpliciter esse per sapientiam genitam, id est, per filium, quod est absurdissimum. Non enim pater a filio, sed a patre filius accipit esse. Eadem ratione negandum est patrem esse potentem virtute qua genuit, aut bonum bonitate quam spirando produxit. Haec enim nomina, potentem esse, bonum esse & similia, tantum essentialia sunt. Et proinde locutiones jam dictae, non alium lensum recipiunt, quam quo per ablativos, principium producens, vel ratio formalis, significetur. Quo utroque sensu falsas eas esse constat. Sic docet sanctus Augustinus libro sexto de Trinitate, capite primo & secundo, libro septimo, capite primo & tertio, & libro decimoquinto, capite septimo. Denique libro primo retract. capite vicelimosexto, retractat quod dixerat libro octoginta trium quaestionum quaestione vicesimatertia, Deum esse sapientem sapientia quam ipse genuit, lectorem remittens ad ejusdem quaestionis exactiorem tractationem in libris de Trinitate.

Quod autem dicit idem Sanctus Augustinus sermone sexagesimotertio de diversis, capite duodecimo, Deum esse patrem verbi sui, & sapientiaesuae, & virtutis suae, responsioni nostrae non obstat. Non enim sensus est eum esse patrem sapientiae suae, id est, qua sapiens est, & virtutis suae, id est, qua potens est, sed suae, id est, ex se genitae, quomodo pater est verbi sui, id est, ex se producti.

Sed nec illud obstat quod patres interdum ut sanctus Hilarius libro duodecimo de Trinitate sub finem & alii, contra Arianos ex eo probant Deum ab aeterno filium habuisse, quia alioqui Deus aliquando fuisset sine sapientia & virtute, cum filius secundum scripturas sit virtus & sapientia patris. Hactenus enim valet illa probatio, quia cum filius non sit sapientia distincta, ab ea sapientia quae est pater, sed una & eadem, si tollatur sapientia geni¬ ta, id est, sapientia quae est filius, tollitur etiam sapientia qua pater est, & qua pater sapiens est. Nec vero sequitur, Pater est sapiens per sapientiam: At filius est eadem illa sapientia: Est igitur pater sapiens per genitam sapientiam. Vitium argumenti in eo est, quod, ut loquuntur dialectici, mutetur appellatio. Quamvis enim sapientia sit nomen essentiale, dum tamen ei additur, genita, induit conditionem nominis personalis. Atqui a nomine essentiali ad personale, non legitime procedit argumentatio, quoties nomini essentiali aliquid adjungitur, quod "parem in omnibus personis rationem non habeat.

Quocirca non magis erit consequens, patrem esse sapientem sapientia genita, quam simpliciter patrem esse per filium.

Caeterum quo sensu recte dicatur filium esse sapientiam genitam, ex iis quae sunt ad 5. dist. intellig. potest. Sicut enim essentia proprie nec gignit, nec gignitur, ita nec sapientia; sed hoc tantum sensu, quia pater, qui est sapientia, gignit, & filius, qui eadem est sapientia, gignitur. Verum quia filio sapientia appropriatur, fit ut magis receptum sit, filium dici sepientiam genitam, quam patrem sapientiam gignentem. Convenientius autem pater vocatur sapientia ingenita, sicut & natura ingenita, prout declaratum est ad dist. vicesimamocta vam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2