Capitulum 3
Capitulum 3
An recte dicatur filius agere a seipso
CUm indubitatum sit filium Dei una cum natura, omnem suam operationem a patre nascendo accipere, quaeri tamen non immerito potest, u trum concedi possit, filium agere seu operari a seipso. Quod quidem ita esse, his argumentis confirmari potest.
Primo, quia filius est principium & causa suarum operationum. Deinde quia & nos, etsi quicquid bonifacimus, a Deo accipiamus, recte tamen agnoscit Apostolus 2. Corinth. 3. a nobis aliquid boni cogitare nos posse, licet non quasi ex nobis, id est, quasi a nullo alio hoc ipsum acceperimus; quomodo & S. Augustinus lib. 1. retract. cap. 22. fatetur in potestate nostra esse positum, ut voluntatem mutemus in bonum, quae tamen potestas a Deo sit. Quare similiter, etsi filius omnia a patre acceperit, nihil prohibet tamen, quo minus a seipso operari dicatur, quia sicut vitam, sic & operandi virtutem dedit ei pater habere in semetipso, per quam simul cum patre operaretur.
Accedit Basilii authoritas, qui lib. contra Eunomium, filium ex seipso agere testatur. Imo sanctus Methodius in homil. de Simeone & Anna, ita ac Christum: Ex teipso & non secundum gratiam Deus, ex teipso omnium rex.
At vero negantem quaestionis partem plane confirmare videtur scriptura. Christus enim Joan. 5. de se ait: Non potest filius a se facere quicquam. Et iterum: Non possum ego a meipso facere quicquam. Et cap. 8. A meipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, sic loquor. Et 14. A meipso non loquor, sed pater in me manens ipse facit opera. Et 16. de Spiritu sancto, Non enim loquetur a semetipso sed quaecunque audiet, loque tur. Quae loca sanct. Hilarius passim in libris de Trinitate, & sanctus Augustinus super Joannem, ita intelligunt, ut significetur filius secundum divinam naturam, a patre, & spiritus sanctus a patre & filio habere, quicquid habet. Atque his consentiunt Didymus l. 2. de spiritu sancto, & Basilius de spiritu san cto cap. 8. Rursum autem S. Hilarius lib. 9. de Trinitate, circa medium, fatetur ita per se agere filium, ut tamen eundem a se agere diserte neget. Quamquam scripturae sententias modo citatas sanctus Chrysostomus, sanctus Cyrillus & alii Graeci in Joannem scribentes, in alium sensum accipiunt, ut
significatum sit filium in assumpta natura nihil agere, quod sit diversum a voluntate patris, sicut agunt homines, dum suam & non Dei voluntatem exequuntur. Quem sensum amplecti videtur etiam S. Ambrosius lib. 4. de fide ad Gratianum cap. 3. Verum hic sensus ex priori consequitur. Ideo quippe nihil a voluntate Dei diversum agere potest Christus homo, quia idem est Dei filius habens eandem naturam cum patre¬
Caeterum ad propositam quaestionem cum distinctione respondendum dicimus. Quodam enim sensu agit a seipso filius, quodam non agit. Agit, inquam, a seipso, quia in seipso principium habet suarum actionum; tametsi a patre acceptum, videlicet naturam divinam. Non agit autem a seipso, quasi a seipso, quia hoc ipsum quod operatur, non sic habet a se, ut non ab alio authore acceperit, cum certum sit eum, naturam qua operatur, atque ipsum operari accepisse a patre.
Porro sapiens a seipso non similiter dici potest, quia hoc nomen, non operationem ad extra tendentem significat, sed qualitatem immanentem, quae eadem est cum ejus natura. Dici autem non potest, quod filius in seipso habeat principium sapientiae suae, sicut habere dicitur operationis in se principium. Quia sicut naturae, ita sapientiae principium filio non est nisi a patre. Quocirca nec esse a seipso filius convenienter dicitur, sicubi tamen apud Patres occurrat hic sermo, exponendus erit eo sensu, quo dicimus Deum esse, & sapientem esse a seipso; quia nimirum essentiam & sapientiam ita habet, ut non eam ab alio, id est, ab aliquo a se diverso acceperit. Per se autem esse, & per se sapiens esse rectissime dicitur tum filius, tum Spiritus sanctus, quia suapte natura id eis convenit, multoque magis per se agere, utrique vere & convenienter attribui potest. Unde etsi non sit dicendus, filius a seipso sapiens, recte tamen seipso sapiens dicitur, id est, per naturam suam. Alia huc pertinentia vide ad distinct quartam, ubi contra Anthoteanos fuit ostensum filium non esse a seipso.
On this page