Capitulum 1
Capitulum 1
Relationes personarum in divinis reipsa distinctas esse
QUEMADMODUM in superioribus saepe numero declaratum est, personas divinas noncatione tantum, sed reipsa inter se distinctas esse, ita quoque de relationibus ipsis, a quibus personarum discrimen sumitur sentiendum est, ac certa fide tenendum, contra haeresim Sabellii, qui solum rationis discrimen, tam inter personas quam inter relationes posuit. Est autem de utrisque, tam personis quam relationibus, eadem probatio. Si enim relationes sola ratione distinguantur, non poterunt personae, quarum discrimen ab oppositis relationibus sumitur, aliter quam ratione distingui? Atqui personas non sola ratione, sed reipsa distingui jam olim contra Sabellium per varia concilia definitum est: Quare & relationes a quibus distinctio personarum accipitur, reipsa distingui necesse est.
Deinde postulat hoc ipsum, & convincit ratio originis personarum: Cum enim personae per hoc distinguantur, mutuamque relationem habeant, quod alia aliam producat, & vicissim alia ab alia procedat, nec possit idem sibiipsi principium esse, ut sit, aut a seipso procedere, manifeste consequitur non inter personas modo, sed & inter relationes ipsas reale discrimen agnoscendum esse. Proinde quaecunque scripturae testimonia originem personae unius ab alia declarant, eadem & realem personarum distinctionem nobis insinuant, ea maxime, quae sic unam ab alia esse vel agere significant, ut eam a seipsa esse vel agere negent, cujusmodi sunt ea, quibus superiori distinctione ostendebatur filium non agere a seipso. Quod omni modo falsum esset, si pater & filius essent realiter unus & idem.
Ex his porro consequens est, non tantum reale discrimen consistere inter relationes personales, sed & ipsas relationes esse reales, id est, tales quae praeveniendo omnem creati intellectus operationem revera existant. Non enim realis distinctio personarum peti posset a relationibus, quae sola consideratione inentis nostrae finguntur in divinis. Plenius de his disserit S. Thomas prima quaestione vicesimaocta va, articulo primo, ubi relationes quae in divinis sunt, reales esse docet ex eo, quia sumuntur secundum processiones in identitate naturae, & art. 3. ubi ulterius, ex eo quod relationes sunt reales, colligit realem oppositionem quae esse non potest, ubi non sit realis distinctioUnde, inquit, oportet quod in Deo sit realis distinctio, non quidem secundum rem absolutam, quae est essentia, in qua est summa unitas & simplicitas, sed secundum rem, ut ait, relativam.
On this page