Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Relationes personales nec a personis, nec ab essentia reipsa distingui

§. 2. Relationes personales nec a personis, nec ab essentia reipsa distingui.

PRaeter distinctionem trium inter se personarum Trealem, nullum aliud reale discrimen in divinis agnoscit fides Catholica. Proinde relationes seu proprietates personales, a personis quibus competunt, non reipsa, sed ratione sola distinguuntur, velut paternitas a patre, filiatio a filio. Est enim in divinis idem revera pater quod paternitas, & idem filius quod filiatio, & omnino tres relationes personales, non aliud sunt quam tres personae. Certum id est, ex ea Catholica doctrina, quae non nisi tria realiter distincta in divinis agnoscit, tres videlicet personas, patrem, & filium, & spiritum sanctum. Quod si ab his etiam proprietates earum reipsa distinctae essent, jam non trinitas, sed quaternitas, atque etiam major aliquis numerus in divinis exurgeret. Quod est condemnatum in Concilio Lateranensi sub Innocentio tertio capite primo & secundo. Jam ex eodem fundamento istud quoque certissime consequitur. Relationes personales non esse realiter distinctas ab essentia divma. Cum enim non distinguantur a personis, personae autem sint essentia divina; sequitur & relationes personales essentiam divinam esse. Quod autem personae ab essentia non sint distinctae, probatum est ad distinctionem quintam, in reprobatione erroris Abbatis Joachim, nec non ad distinctionem octavam, ubi de simplicitate naturae divinae agebatur. Ex dictis etiam eorum refellitur error, qui docuerunt personam componi ex essentia & proprietate, videlicet arbitrantes proprietatem ab essentia realiter distingui, atque hoc pacto realem compositionem in mysterium Trinitatis introducentes. In qua summum esse simplicitatem & ab omni compositione remotam credere debemus.

Caeterum ut aliquatenus intelligamus, quomodo tres realiter distinctae relationes sint una numero simplicissima essentia, notandum quicquid est in creaturis, & imperfectionem non involvit, in Deo esse excellentissimo modo, velut sapientia in hominibus est, sed imperfecta, in Deo autem est perfectissima, sic, ut ibi non aliud sit sapiens, aliud sapientia; & rursum aliud sapientia, aliud essentia, sed omnia haec una eademque res. Hoc autem & in respectivis locum habet. Nam & haec modo perfectissimo in Deo reperiuntur, ut esse patrem, esse filium. Cum igitur Deus sit res summa & perfectissima, ideó¬ que & simplicissima, oportet ut omnia tam relativa, quam absoluta, sint unum in Deo, sic tamen ut respectivorum natura salvetur, quae in eo consistit, ut relationes oppositae distinguantur inter se, ac porro distinguant ea quibus tribuuntur. Unde consequens est ita omnia in Deo unum esse, ut tamen ea sit agnoscenda realis distinctio, quam relativorum natura postulat. Hanc probationem pluribus verbis explicatam videre est apud S., Thom. prima, quaestione vicesimaoctava, artic. 2. quo docet relationem in Deo idem esse, quod ejus essentiam. Quod vero relationes sint eaedem cum personis, docet quaestione quadragesima, art. 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2