Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Refelluntur errores circa ea, quibus persona distinguuntur

§. 3. Refelluntur errores circa ea, quibus persona distinguuntur.

CIrca personarum divinarum distinctionem erraSverunt non solum Sabellius, qui eam omnino sustulit, & in solo rationis humanae figmento collocavit; sed & alii, qui eam veram & realem esse confitentes, non satis Catholice defendere atque explicare conati sunt. Ut enim omittamus Arium haereticum, qui personas essentialiter distingui docuit, quomodo differt creator a creatura, quidam ex recentioribus dixerunt, distingui personas non per relationes, sed per quaedam absoluta, ponentes ea non modo distincta inter se, verum etiam ab essentia personisque discreta. Quae sententia prorsus absurda est, & ab Ecclesiae sensu aliena. Neque enim aut patres, aut concilia, quicquam absolutum in divinis agnoverunt, quod non facerent tribus personis commune.

Alii fatebantur quidem personas a relationibus distinctionem accipere, sed has relationes dicebant ab essentia & personis reipsa distingui; quippe quae non internae essent Deo, vel personis divinis, sed uti aiebant, extrinsecus illis affixae. Cujus erroris author fuit Gilbertus Porretanus Pictavorum Episcopus. Qui etiam eo progressus est absurditatis, ut ipsam divinitatem Deum esse negaret. Quem ejus errorem cum aliis recenset, & refutat sanctus Bernardus sermone 80. in Cantica, addens se praesente, illum suos errores tandem recantasse in concilio Remensi jussu Eugenii III. coacto.

Ut autem hic ejus error, de quo nunc agimus, perspiciatur, notandum quod in relationibus creatis, duo consideranda veniant; alterum quod sint accidentia; alterum quod eorum natura consistat in respectu ad aliud. Illud multis aliis commune est, ut pote accidentibus absolutis, hoc autem relativis proprium. Jam vero quicquid accidens est in creaturis, Deo attributum, substantia est, ut potentia, sapientia, bonitas, & caetera. Quare & relatio quatenus in creaturis accidens est, & inhaerens quiddam, hac ratione si Deo tribuatur, substantia est, ut est paternitas & filiatio. Caeterum praeter hoc etiam propriam eorum quae sunt ad aliquid rationem, relatio retinet in Deo, qua nempe fiat, ut per illam persona personam, tanquam aliquid a se distinctum, &, ut loquuntur, intrinsecum respiciat. Hanc autem propriam relativorum rationem, ita Porretanus prae oculis habuit, ut alterum illud, quod iis est cum accidentibus absolutis commune, scilicet inhaerere atque internum esse ei cui convenit, non consideraret. Qua quidem communi ratione jam ostensum est relationem Deo attributam esse ipsam ejus substantiam. Atque ex hoc fundamento recte error iste refutatur, quemadmodum id docte facit sanctus Thomas 1. quaest. 28. artic. 2. Pertinent praeterea ad hujus erroris confutationem quae contra opinionem Abbatis Joachim dicta sunt ad 5. distinction. & quae de simplicitate essentiae divinae ad 8. & quae circa praesentem distinctionem de relationum identitate cum essentia & personis. Denique quo argumento sanctus Bernardus sermone supra dicto probat divinitatem esse Deum, quia nimirum non est aliquid aliud a Deo, eodem perinde probatur, paternitatem esse patrem & ita de aliis relationibus. Ex plurimis quoque sancti Augustini locis, quibus hoc idem ostendi potest, suffecerit in praesens, quod apud eum legitur lib. 11. de Civitate Dei, cap. 10. ubi diserte docet idec simplicem esse Dei naturam, quod in ea non sit aliud habens & aliud quod habetur, excepto quod relative alterum ad alterum dicitur. Cum ergo paternitas, non ad patrem relative dicatur, sed tantum ad filium, constat ibi, non aliud esse patrem, aliud paternitatem, sed hoc esse illud. Idemque judicium de caeteris.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3