Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Responsio ad objectiones in contrarium

§. 4. Responsio ad objectiones in contrarium.

AUthores erroris supra dicti, his fere rationibus Amoti fuisse videntur.

Prima: Personae determinantur ac distinguuntur proprietatibus: Oportet igitur a personis proprietates esse res distinctas, cum nulla res seipsam determinare, aut per seipsam distingui possit. Sed facile respondetur non tantum per aliud, verum etiam per seipsum quippiam determinari ac distingui posse. Nam si rerum distinctio non fit nisi per res alias, in infinitum erit progressus; quia etiam res illas seu formas distinguentes erit necesse distingui per alias ulteriores. Quare cum personas divinas proprietatibus distingui ac determinari dicimus, non aliud revera dicimus, quam personas per seipsas distingui ac determinari, quomodo in rebus creatis per seipsas ab aliis distinguuntur formae simplices & individuorum proprietates. Ideo tamen potius personas proprietatibus distingui dicimus quam contra, quia proprietatibus ut tales sunt, competit distinguere, personis autem, sive suppositis, per illas distingui¬

Secunda: Tres personae non differunt essentia, differunt autem proprietatibus; ergo proprietates non sunt essentia. Respondeo non sequi, quia licet fateamur proprietates esse divinam essentiam, non tamen essentiam significant, sed relationes. Et hac ratione per eas distinguuntur personae.

Tertia: Si proprietates sunt essentia divina, cum haec simplex sit & unica, consequens erit proprietates confundi, sic ut una sit altera, juxta illud; Quaecunquae eadem sunt uni tertio, eadem sunt inter seRespondetur, quae in eodem communi conveniunt, non continuo convenire inter se: Est autem essentia Dei quiddam commune tribus personis, non quidem ut genus, aut species, sed modo quodam ineffabili. Qua de re satis dictum ad distinctionem 19. Paulo aliter respondet S. Thomas 1. quaest. 28. art. tertio ad primum. Utramque responsionem expendat lector. Et quidem haec ratio, si quid momenti haberet, aeque convinceret tres personas non esse Deum.

Praeter has rationes adducebat Porretanus authoritatem Boetii, qui libro primo de Trinitate, cap. 6. affirmat omnia quae Deo tribui possunt, transire in ejus substantiam. Ea vero quae sunt ad aliquid, de Deo praedicare non posse. Quibus consentanea scribit etiam ejusdem libri capite decimo & undecimo. Sed respondendum non aliud significare voluisse Boetium hujusmodi verbis, quam relationem consideratam secundum propriam duntaxat ipsius ratio¬ nem, separato nimirum eo quod illi cum aliis accidentibus est commune, non posse de Deo praedicari, tanquam inexistens aliquid; sed tantum per modum ejus, quod extrinsecus, atque in aliud tendit. Qui sensus authoris, ex cap. 10. facile colligitur.

Postremo: Sicubi patres negare videntur proprietates personarum esse essentiam Dei, non aliud volunt, quam diversorum nominum in Dco diversum esse significandi modum. Alia namque Deum significant per modum substantiae, alia per modum proprietatis personalis. Ideóque diversa est in his & illis propria significandi ratio. Res tamen significata prorsus eadem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4