Capitulum 1
Capitulum 1
Quid intersit inter naturam et personam
OSTENSUM est partim ad superiorem distinctionem, partim aliis locis, non ita distinguendum esse inter naturam & personam in Deo ut una non sit altera. Revera enim in Deo & persona natura est, & natura persona. Nisi enim ita sit, quaternitatem in Deo confiteri oportebit, scilicet tres personas, & naturam ab illis distinctam. Aliquid tamen interesse inter personam & naturam, vel ex eo liquet, quod veteres haeretici, Ariani, Sabelliani, Nestoriani, Eutychiani, haec duo non ita ut oportuit discernentes, gravissime lapsi sunt. Ariani enim ex tribus hypostasibus tres οὐσιας, id est, essentias concludebant. Sabelliani ex una οὐσία, unam hypostasim, Nestoriani quod in Christo duae essent naturae, duas item personas in eo constituebant, Euthychiani denique personae unitatem in Christo non aliter consistere arbitrabantur, nisi duabus naturis in unam contractis, aut altera, per alteram consumpta. Breviter itaque discrimen illud, cujus ignorantia hos errores peperit, nobis est explicandum.
Igitur in rebus creatis, reipsa aliud est natura, aliud persona, atque in genere suppositum. Non enim homo est humana natura, aut Petrus Petri natura. Quod & in Christo locum habet, qui quatenus homo non est natura, sed persona tantum; tametsi naturam humanam habeat. At in Deo propter summam ejus simplicitatem, idem reipsa est persona, quod natura, quemadmodum bene docet sanctus Thomas 1. quaest. 3. articulo 3. & quaest. 39. art. 1. Unde & sanctus Augustinus libr. 7. de Trinitate, capit. 6. Cum dicimus, inquit, personam patris, non aliud dicimus quam substantiam patris. Quocirca Christus ipse, qua ratione est filius Dei, non tantum habere naturam dicitur; sed & esse ipsa natura, sive es sentia divina. Caeterum agnoscenda est etiam hic, inter naturam & personam rationis distinctio. Alia namque naturae, alia personae ratio est. Natura enim ut talis, supposito vel suppositis communicabilis est, atque in iis subsistit: Persona vero est ipsum suppositum in quo natura subsistit, estque secundum propriam rationem incommunicabilis, ut ex ejus definitione ad distinctionem vicesimamtertiam exposita, clarum est. Efficit hoc rationis discrimen, ut neque personarum distinctio in Deo naturas multiplicet, neque naturae unitas personas confundat. De qua re plura vide supra ad distinctionem 23. & 25.
On this page