Capitulum 2
Capitulum 2
Quomodo Hilarius dixerit aliud esse naturam, aliud rem naturae
QUi personam a natura secundum rem distinguunt, abutuntur ad id probandum testimo¬ nio Hilarii, qui lib. 8. de Trinitate, circa medium sic ait: Non idem est natura, quod naturae res, sicuti non idem est homo & quod hominis est, nec idem est ignis & quod ignis ipsius est. Et secundum hoc non idem est Deus, & quod Dei est. In quibus verbis per rem naturae, dicunt significari personam in qua natura subsistit. Sed ad hoc respondentes dicimus, ex variis S. Hilarii locis satis constare, non eum ponere reale discrimen inter naturam & personam. Quae loca partim distinctione octava, partim proxime praecedenti a Magistro sunt allegata. Nam lib. 7. post medium, affirmat totum quod in Deo est, unum esse, & lib. 8. non procul a fine, negat in Deo aliud esse, quod ab eo habetur, & aliud ipsum qui habet, sed totum, vitam esse dicit, id est, naturam perfectam & infinitam. Quin & hoc ipso loco in diversum adducto, non longe post verba commemorata, expresse docet ea quae Dei sunt, ita ut insint, non aliud esse quam quod est ipse Deus. Addit autem, ita ut insint, propter creaturas, quae Dei quidem sunt, sed non insunt ei intrinsecus. Quod ergo dicit non idem esse naturam, & rem naturae, quo sensu dictum sit, videndum. Magister respondet iis verbis sanctum Hilarium respexisse ad naturam rerum creaturarum, propterea quod de creaturis exempla subjccerit, ideoque eum dixisse, Et secundum hoc non idem est Deus, &c. quasi dicat, si more humano de Deo sentiamus, cogemur fateri, non idem esse Deum, & id quod Dei est.
Alii vero existimant sanctum Hilarium, tantum voluisse indicare rationis discrimen inter naturam & personam. De quo discrimine paulo ante dictum
Verum probabilior est eorum solutio, qui dicunt sanctum Hilarium per rem naturae intellexisse, non simpliciter personam (neque enim patrem sanctus Hilarius usquam vocat rem naturae) sed eam rem, id est, personam, quae producitur atque procedit ab altera, cujus naturam participat. Nam sancto Hilario filius est res naturae patris, & spiritus sanctus res naturae patris & filii. Eundem sensum confirmant exempla a sancto Hilario producta de homine & igne; ubi per id quod hominis est & ipsius ignis, non recte suppositum hominis vel ignis intelligitur. (Non enim naturam horum praemisit) sed effectus ipsorum, ut homo ex homine genitus, ignis ab igne productus. Non aliud ergo significare voluit S. Hilarius, quam id quod procedit ab aliquo, tametsi in unitate naturae, non idem esse cum natura producente, id est, cum eo a quo in naturae similitudine procedit, sicut homo genitus non idem est cum homine gignente.
On this page