Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quare patri in divinis approprietur potentia

§. 3. Quare patri in divinis approprietur potentia.

INter appropriata divinarum personarum, maxiIme frequentatur in sacris literis & sanctorum scriptis, hic ternio, potentia, sapientia, bonitas, ut potentia accommodetur patri, sapientia filio, bonitas spiritui sancto. Quibus tribus eodem ordine respondent & haec tria velut actus illorum, creatio, redemptio & sanctificatio, vel beatificatio. Et primum quidem patri potentiam tribuunt haec & similia scripturae loca Mat. 11. Confiteor pater Domine caeli & terrae. Eit 26. An putas quia non possum rogare patrem meum, & exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Marci 14. Abba pater, omnia tibi possibilia sunt. Et Psal. 88. Domine Leus virtutum, quis similis tibi? potens es Domine. Quod ad patrem dici, satis declarant quae in eodem Psalmo subsequuntur. Hinc etiam est quod Apost. 1. Tim. 6. patrem solum potentem vocat. His accedit, quod in symbolo Apostol. aliisque fidei symbolis posterioribus, profitemur nos credere in Deum patrem omnipotentem, omniumque rerum creatorem. Quibus verbis non tantum omnipotentiam, sed & opus creationis videmus patri peculiariter asscribi. Cur autem patri omnipotentia accommodetur, haec ratio esse videtur; quia pater est origo & principium, non tantum omnium rerum creatarum, sed & divinarum personarum. Jam vero quanto plura quis efficere ac producere potest, tanto solet apud homines haberi potentior. Quoniam ergo potentia, magis congruit cum personali proprietate patris, fit ut patri peculiariter accommodata sit. Et quia in operecreationis totius mundi, potentia divina maxime relucet, hinc & creatio patri appropriatur. Cujus tamen & alia ratio reddi potest; quia nimirum quomodo pater prima est in divinis persona, & origo aliarum; sic & opus creationis inter Dei opera primum est, ac reliquorum omnium, velut redemptionis ac sanctificationis fundamentum.

Neque his obstat, quod filius aliquando in scripturis virtus & fortitudo & brachium patris appelletur, ut 1. Corinth. 1. & Isa. 53. & 63. Haec enim ita tribuuntur filio, & nonnunquam etiam spiritui sancto, ut tamen ambo significentur, ea accepisse a patre, qui velut primus author, per eos suam potentiam exerceat; tametsi sanctus Thomas existimat filium & spiritum sanctum, non aliter vocari virtutem Dei, quam ut virtutis nomine intelligatur id quod a potentia procedit, atque producitur. Sed hoc non apparet quandoquidem Apostolus Christum similiter appellaverit Dei virtutem & sapientiam. Vide sanctum Thomam in illum locum Apostoli.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3