Capitulum 4
Capitulum 4
Cur filio approprietur sapientia
SApientiam accommodari filio, multae scripturae testimonia probant. Nam Proverb. 8. & Eccles. 24. sub nomine sapientiae loquens introducitur filius Dei, Sap. 7. & quatuor sequentibus multa dicuntur in laudibus sapientiae, necessario ad sapientiam increatam, id est, filium Dei referenda. Baruch. 3. de sapientia sermo sic concluditur: Posthaec in terris visus est, & cum hominibus conversatus. Quod & foeminino genere verti potuit, ut ad sapientiam referatur, sicut omnino referendum videtur. Math. 11. & Luc. 8. de seipso dicit filius Dei: Et justificata est sapientia a filiis suis. Luc. II. dicitur: Propterea & sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, &c. Quae verba Mat. 23. filius Dei in propria loquitur persona. Paulus quoque 1. Corint. 1. Christum Dei sapientiam dixit, & iterum ait: Qui factus est nobis sapientia a Deo. Et Col. 2. In quo sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi.
Porro ratio hujus accommodationis multiplex est; potestque sumi ex utraque filii natura, divina & humana. Nam secundum naturam divinam filius procedit ut verbum. Verbum autem, inquit S. Thomas, nihil aliud est quam conceptus sapientiae. Sicut autem filius secundum formam Dei ab aeterno media fuit persona inter patrem & spiritum sanctum, tanquam verbum medium inter mentem & amorem, ita congruebat ut idem filius per assumptam formam servi, in plenitudine temporis, medius fieret inter Deum & hominem. Qua ratione factum est, ut per eundem perficeretur opus redemptionis humanae, quod & per ipsum inter creationem & beatificationem medium est. In forma igitur assumpta multipliciter declarata est sapientia filii Dei. Quod & ab Augustino annotatum est lib. 7. de Trinitate, cap. 3. Primo quidem, quia factus est nobis doctor sapientiae, docens terrena contemnere, caelestia amare, atque alia quamplurima verae sapientiae praecepta tradens. Secundo, quia sub forma servi latens & peccatoribus. assimilatus, hostem humani generis elusit, dum per passionem & mortem perfecit opus nostrae redemptionis. Tertio, quia per extremam humilitatem, ad summam gloriam evectus est. Quarto, dum per infirma, stulta, ignobilia & contemptibilia hujus mundipropagari voluit suum evangelium, 1. Corinth. 2. Quae quidem omnia summae sapientiae opera fuerunt.
On this page