Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Cur bonitas approprietur Spiritui sancto

§. 5. Cur bonitas approprietur Spiritui sancto.

POnitatem Spiritui sancto passim attribuunt saDcrae litterae, ut Pl. 142. Spiritus tuus bonus deducet me. Sap. I. Benignus est spiritus sapientiae. Et cap. 7. Spiritus sapientiae describitur suavis, humanus, benignus. Et c. 12. dicitur: O quam bonus & suavis est Domine spiritus tuus in omuibus? Eccl. 24. Spiritus ejus super mel dulcis. Luc. 11. Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se. Praeterea omnis affluentia donorum Dei Spiritui sancto fere ascribitur, ut Isa. 11. Joel. 2. Joan. 7. 14. & 16. Act. 2. 1. Corinth. 12. & Tit. 3. Imo universa quae operatus est causa salutis nostrae filius Dei in carne assumpta, tribuit scriptura Spiritui sancto, ut conceptionem ejus. Luc. I. jejunium ejus in deserto. Matth. 4. miracula ejus Matth. 12. oblationem ejus in cruce Heb. 9. resurrectionem ejus Rom. 8. Haec enim omnia summae bonitatis, benignitatis ac misericordiae opera sunt.

Cur autem haec ascribantur Spiritui sancto, ratio est, quia Spiritus sanctus per modum amoris procedit. Cum enim sit tertia in trinitate persona, a reliquis duabus procedens, ex qua ad aliam non fit progressus, sed in qua sistitur & quodammodo quiescitur, recte amori comparatur, ad quem quidem mens cognoscendo progreditur; sed ex quo non pergit in actum ulteriorem, videlicet ipsa delectatione, quae in amando consistit, contenta. Amorem autem esse pro prium opus bonitatis perspicuum est.

Patet hinc etiam, quare sanctificatio & beatificatio peculiariter tribuantur Spiritui sancto. Sanctificatio enim opus est eximiae charitatis. At beatificatio ultimum est opus Dei, ad quod praecedentia creationis & redemptionis opera destinantur. Ideo enim primum conditi, ac deinde redempti sunt homines, ut ad beatitudinem aliquando perveniant.

Porro quod attinet ad rationes trium jam dictorum appropriatorum a Magistro allatas, & originaliter acceptas ex summa sententiarum Hugonis tract. 1. cap. 10. scilicet quod potentia tribuatur patri, ne propter antiquitatem putetur infirmus; & sapientia filio, ne tanquam patre posterior, videatur minus sapiens, quod utrumque in hominibus accidere solet; denique quod bonitas Spiritui sancto, ne putetur esse saevus & implacabilis, eo quod spiritus in humanis inflationem & violentiam quandam importet: Hae rationes, inquam, idcirco minus sunt probabiles, quia non sumuntur ex congruentia, quam habeant haec appropriata cum personarum proprietatibus; sed tantum e diverso objiciuntur intellectui humano, ne forte circa ipsas proprietates, ex rerum humanarum simflitudine errorem concipiat. Quare nec in sacris litteris, nec in scriptis veterum fundatae sunt. Utrasque vero rationes satis breviter complexus est S. Thomas 1. quaest. 39. art. 8. in corp.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5