Capitulum 1
Capitulum 1
De scientia Dei, ejusque partibus summaria annotatio
PRAECIPUA Dei attributa, quibus ad creaturas refertur, sunt haec tria, scientia, potentia, & voluntas. De quibus hoc ipso ordine nunc deinceps cum Magistro agendum erit, nimirum procedendo ab universalioribus ad minus universalia. Nam scientia Dei ad plura extenditur quam ejus potentia. Et haec rursum plura complectitur, quam ejus voluntas. Igitur de scientia Dei primo dicamus. Quae quidem in genere tam late patet, ut nihil prorsus eam fugiat, quemadmodum pulchre docet totus fere Psalmus 138. Hac enim Deus & seipsum novit, & omnia alia a se, seu bona seu mala, praeterita, praesentia, futura, tam singularia quam universalia, tam contingentia quam necessaria, possibilia & impossibilia, imo & infinita. De quibus singulis accurate disputat sanctus Thomas 1. q. 14. Quod autem ad omnia etiam infinita, & quae nobis incomprehensibilia sunt, extendatur divina scientia, docet contra Philosophos Augustinus libro 12. de civitate Dei capite 17. & 18. etsi autem Dei scientia revera unica sit, utpote eadem cum simplicissima Dei essentia, ratione tamen rerum subjectarum diversa sortitur nomina, tanquam diversas ejus partes seu species constituentia. Vocatur enim praescientia, dispositio, providentia, sapientia, praedestinatio, reprobatio. Quae singula ita breviter distingui ac declarari possunt. Praescientia tantum est rerum futurarum, earumque omnium, seu bonae sint seu malae. Dispositionem Magister esse dicit de faciendis, quasi tantum futura, eademque a Deo facienda, id est, bona respiciat. At scriptura Sapientiae 8. dispositionem etiam praesentium esse confirmat, cum ait de Sapientia Dei, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, & disponit omnia suaviter. Disponit igitur Deus praesentia gubernando: Disponit & futura, seu de futuris providendo: Disponit autem de futuris, proprie quidem a se faciendis, quodam tamen modo etiam de his, quae non ab ipso sed a deficiente voluntate creaturae rationalis fiunt, id est, de peccatis, scilicet non ut fiant, sed ut ordinentur & convenientem inter Dei opera locum habeant, uti explicabitur ad dist. 39.
Providentiam plerique a dispositione non distinguunt, quod & Magister sentire videtur. Magis tamen placet sancti Thomae sententia, qui 1. q. 22. artic. 1. de providentia disserens dicit eam praesupponere opus creationis, & definit esse rationem ordinis rerum in finem, id est, eam dispositionem seu practicam Dei notitiam, qua res jam conditas gubernare vult; atque in suos fines dirigere. Est enim rerum gubernatio, divinae providentiae executio. Ipsa igitur providentia dispositionis quaedam species esse videtur, tum quia futura tantum respicit, tum quia significat rationem ordinis rerum in finem, cum dispositio praeterea complectatur rationem ordinis partium in toto, quemadmodum ibidem S. Thomas affirmat. Qua ratione autem dispositio de malis esse potest, eadem & providentia. Quamvis enim Deus mala non provideat, providet tamen de malis, sensu jam declarato; & infra plenius declarando, ad dist. 39.
Porro sapientia Deo attributa scientiam rerum significat, quatenus eas Deus in semet ipso tanquam in prima causa cognoscit. Tametsi praeterea con¬ junctam scientiae dispositionem de rebus faciendis & gubernandis sonare videtur. Nam in creatione & gubernatione rerum sapientia Dei maxime commendatur.
Praedestinatio & reprobatio partes quaedam sunt providentiae divinae dirigentis creaturam intellectualem in certum finem. Nam praedestinatio respicit omnia ea bona, quibus ad salutem aeternam perducuntur electi, ipsamque adeo ac praecipue salutem, ad quam perducuntur. Providentia enim non tantum de mediis est, verum etiam & praecipue de ipso fine. Reprobatio vero respicit poenam aeternam, reprobis merito peccatorum suorum praeparatam, nec non alios quosdam effectus divinae providentiae circa reprobos in hac vita. De quibus omnibus suo loco dicetur exactius.
His breviter adjiciendum, praeter genera scientiae divinae jam commemorata, distingui solere a doctoribus scientiam quam vocant visionis, cui scilicet ea sola subjiciuntur quae aliquando in rerum natura existunt, sive ea praesentia sint, sive praeterita, sive futura; & scientiam simplicis notitiae, cui subjiciuntur quae nunquam existunt. Illa, visionis scientiae idec vocatur, quia sicut oculis nostris subjecta non sunt, nisi quae nobis sunt praesentia; ita aspectui divino sola ea subjiciuntur quae ipsi praesentia sunt. Praesentia autem Deo sunt quaecunque ullo tempore existunt. Aeternitas enim in qua Deus res intuetur, totum tempus creatum complectitur ab initio usque ad finem, seu potius in infinitum. Et proinde uno intuitu aspicit Deus tam ipsum universum tempus, quam quicquid toto tempore continetur, ut luculente docet Boetius lib. 5. consol. philosophiae metro 2. post Augustinum scribentem in Psalmum 49. & sanct. Thomas multis locis.
On this page