Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Utrum praescientia potuerit non esse in Deo

§. 2. Utrum praescientia potuerit non esse in Deo.

DE praescientia, aliisque hujusmodi, quae Deo tantum respectu creaturarum tribuuntur ab aeterno, ut sunt providentia, praedestinatio, reprobatio, quaeri potest, utrum potuerint non esse in DeoSi enim nihil unquam creare seu operari ad extra voluisset Deus, quod quidem sine dubio possibile fuit, nec praescientia futurorum in Deo fuisset, nec providentia, nec simile quicquam. Contra vero, cum praescientia Dei sit idem quod scientia, & essentia ejus, fieri vero non potuerit, ut in Deo non esset scientia vel essentia, consequens videtur praescientiam non potuisse non esse in Deo¬

Sed ad quaestionem absoluta responsio est, praescientiam, providentiam, aliaque ejusdem generis potuisse non esse in Deo, atque omnino talia esse, quae non necessario Deo competant. Fieri enim poterat, si ita voluisset Deus (velle autem absque dubio potuit) ut nihil esset futurum. Futuro autem ablato, necessario tollitur praescientia & providentia quae non sunt nisi futurorum. Caeterum positis rebus futuris adimere Deo illarum praescientiam ac providentiam, ut vel omnino non sint, vel falli aut frustrari possint, gravissimi atque impii erroris est. Quem in Cicerone nota vit Augustinus lib. 5. de civit. Deicap. 9. Ille enim libro 2. de divinatione docuit cum certa & infallibili futurorum praescientia, non posse consistere libertatem actionum humanarum. Atque ita dum homines voluit facere liberos, inquit Augustinus, fecit sacrilegos, id est, sine Deo. Nam, ut ibidem Augustinus ait, confiteri esse Deum, & negare praescium futurorum, apertissima insania est.

Ad id vero quod contra objiciebatur, respondendum est in plena ratione ejus quod vocabulo praescientiae significatur (idemque judicium de providentia & similibus) duo contineri, nempe scientiam, quae est ipsa Dei essentia, sicut justitia, bonitas, &c. & relationem ad res futuras. Quae quidem in Deo tantum est ens quoddam rationis. Cum ergo sublatis rebus futuris respectus iste scientiae Dei ad easdem res tollatur, consequens est praescientiam tolli, in cujus plena ratione respectus ille continetur. Neque ob id tollitur absolute scientia vel essentia divina, sed tantum quatenus nomine praescientiae exprimitur. Unde & rebus quae futurae erant, jam praesentibus vel praeteritis, extinguitur earum praescientia, quia perit illa relatio scientiae ad futurum jam conversum in praesens vel praeteritum. De qua re plura dicemus ad distinctionem 39.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2