Capitulum 1
Capitulum 1
Omnia esse in Deo secundum ideas, non secundum essentiam
CUM omnia quae secundum aliquam temporis differentiam a Deo fiunt, non casu fiant,, sed secundum exemplar in mente divina ab aeterno praeexistens, necesse est eadem omnia in Deo esse secundum ideas quasdam Deo coaeternas. Sunt enim ideae, definiente Augustino lib. 83. q. q. 16. Principales formae quaedam, vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt, ac per hoc aeternae, ac semper eodem modo se se habentes, quae in divina intelligentia continentur. Et cum ipsae neque oriantur, neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri & interire potest, & omne quod oritur & interit. Hactenus Augustinus, post pauca addens, singula propriis esse creata rationibus, easque rationes non esse nisi in mente creatoris, atque earum participatione res creatas existere, suosque existendi modos habere. Ex qua Augustini doctrina primum collige, ideas revera non aliud esse, quam Dei essentiam. Quicquid enim aeternum & incommutabile est, Deus est. Ita docet idem August. lib. 7. de civit. cap. 28. Item Dionysius lib. de div. nom. cap. 7. Clemens Alexandrinus lib. 4. & 5. strom. Boetius lib. 3. cons. phil. nimirum tribuentes ideis eas conditiones, quae soli Deo competunt. Cum quibus & philosophi gentiles, Cicero, Seneca & alii graviores consentire videntur. Quam & Platonis ac Platonicorum de ideis sententiam fuisse, plerique non improbabiliter opinantur.
Nec obstat quod plures sint ideae, essentia vero Deiuna & simplex. Nam idcae dicuntur esse essentia Dei, quatenus essentia Dei est similitudo, vel ratio uniuscujusque rei. Quare cum pro numero rerum multae sint rationes intellectae a Deo in sua ipsius essentia, constat etiam plures esse ideas; quemadmodum plenius docet sanctus Thomas 1. q. 15. art. 2.
Secundo, consequens est ideas esse in Deo ut intellectas ab ipso, non ut species per quas intelligit. Exemplaria enim rerum objective sunt in mente artificis. Nec hinc sequitur ideas non esse essen tiam Dei, quia nihil vetat Deum semetipsum, id est, essentiam suam intelligere, sive ut in se est, sive ut secundum aliquem similitudinis modum participatur a creaturis.
Tertio, sequitur ideas esse tantummodo rerum a Deo factarum, vel faciendarum, & aliquo modo etiam factibilium, quae nunquam fient. Quatenus enim ideae sunt exemplaria artificis & ad practicam cognitionem pertinent, sunt earum duntaxat rerum, quae aliquando ab artifice Deo procedunt: quatenus vero sunt propriae similitudines seu rationes quaedam cognoscendi res quarum sunt ideae, nullo ad operationem habito respectu, ita sunt omnium rerum possibilium. Atque hoc genus comprehendere voluisse videtur Augustinus, quando dixit per ideas formari omne quod oriri & interire potest, videlicet hoc distinguens ab omni eo, quod oritur & quod interit.
Quarto, sequitur nec mali nec impossibilium esse ideas. Horum enim in Deo non sunt propriae rationes. Cognoscuntur autem in ratione boni ac rerum possibilium, sive per negationem, sive per compositionem, sive alio modo. Unumquodque enim ab intellectu cognoscitur, quatenus est. Cum igitur malum proprie non sit ens (convertuntur enim ens & bonum) patet ipsum ab intellectu cognosci non posse, nisi per bonum oppositum. Deus ergo per semetipsum, qui summum bonum est, mala cognoscit. Unde Dionysius cap. 7. de divinis nominibus, dicit Deum cognoscere tenebras per seipsum, qui summum lumen est. Impossibilia vero per compositionem rerum possibilium intelliguntur.
Postremo, cum res a Deo cognitae, non sint in Deo secundum seipsas, sed tantum secundum formas intellectuales, dicendum non est res in Deo esse per essentiam, sive essentiam ipsius Dei intelligas, sive rerum cognitarum. Nam phrasis illa, esse in Deo per essentiam, significat rem esse ejusdem essentiae cum Deo; quomodo filius in patre per essentiam esse dicitur. Ipsas tamen rerum essentias esse in Deo per cognitionem, verissime quis dixerit.
On this page