Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Mala non esse in Deo, aut cum Deo

§. 2. Mala non esse in Deo, aut cum Deo.

IN Dei cognitione omnia ea esse dicuntur, quaecunque cognoscuntur a Deo seu bona seu mala. Caeterum in Deo vel cum Deo illa tantum esse dicimus, quorum Deus author est, id est, bona. De quibus Apost. Rom. 1I. In ipso, id est, in Deo, sunt omnia. Qua generalitate sermonis, bona sola comprehendi manifestum est ex adjunctis: Ea enim omnia in ipso esse dicit, quae ex ipso & per ipsum sunt. Haec autem non nisi bona sunt. Eodem pertinet quod Act. 17. idem Apostolus dicit, quia in illo vivimus & movemur & sumus. Bona enim haec sunt, non mala, esse, moveri, vivere. Joannes quoque Apost. & quidem apertioribus verbis, mala in Deo esse negat, cum ait 1. ep. 1. Deus lux est, & tenebrae in eo non sunt ullae; nimirum per tenebras mala intelligens divinae luci contraria, id est, peccata, ut ex eodem capite & sequentibus patet.

Cur autem dicendum sit sola bona esse in Deo, ex Apostolica sententia reddi ratio potest. Cum enim similiter dicat omnia esse ex Deo, per Deum, & in Deo, sicut duobus prioribus membris res in Deum, ut principium & causam referuntur, ita & postremo. Unde patet intelligi quippiam esse in Deo, tanquam in authore, dilectore & conservatore, non autem per nudam cognitionem. Hinc Augustinus lib. de natura boni cap. 28. eundem hunc Apostoli locum tractans, per omnia omnes naturas, & omnia quae naturaliter sunt, intelligi debere dicit. Excludi vero ab ea generalitate peccata; quae naturam non servant, sed vitiant. Hoc igitur modo debet alter etiam locus Augustini intelligi, qui est in expositione Psal. 49. super illud: Et pulchritudo agri mecum est, ubi dicit cum Deo esse semperque fuisse omnia praeterita, praesentia & futura. Ac deinde addit: Cum illo sunt omnia cognitione quadam ineffabilis Sapientiae Dei in verbo constituta, & in ipsum verbum omnia. Et iterum: Quid cum illo non est, de quo dicitur. Si ascendero in caelum, tu illic es, &c. Cum illo est totum, sed non sic cum illo est, ut aliquam ex his quae creavit contagionem, aut eorum indigentiam patiatur. Deinde post pauca: Et qua re apud ipsum omnia? quia & antequam essent omnia, aut crearentur, ei nota erant omnia. In quibus verbis notitiam approbationis seu notitiam practicam, id est, cum operatione seu operandi voluntate conjunctam intellige.

Jam igitur ex eo quod mala sunt in Dei cognitione, quamvis ea non sit aliud a Deo, non recte concludas mala in Deo esse. Sunt enim phrases diversae in Deo esse, & in Deo, cognitione, esse. Quarum priore significatur quod supra diximus; Posteriori vero non aliud quam quippiam a Deo cognosci. Et tamen vero quodam sensu, ut jam indicatum est etiam secundum scripturas, recte negaveris mala esse in Dei cognitione, si videlicet de notitia approbationis loquaris; quomodo dictum est: Nescio vos, &: Mundi sunt oculi tai, ne videas malum, & alia hujusmodi multa.

§. 3. Qugmodo omnia sint in Deo vita. EX hac sententia Joan. 1. Quod factum est in ipso, Lvita erat, orta est quaestio quomodo omnia quae facta sunt a Deo per verbum, sint vita in verbo. Cui respondetur, quod ad Evangelistae sententiam attinet, eam varias admittere distinctiones & interpretationes. August. super Joan. & alii fere Latini interpretes August. secuti, hanc sententiam a praecedenti disjunctam, ita legunt atque distinguunt. Quod factum est, in ipso vita erat. Interpretantur autem hoc modo Omne quod factum est, etiam antequam fieret, vita erat, non in seipso, quia nondum erat, sed in verbo, in quo quicquid est vita est; quomodo opus artis priusquam fiat ab artifice, in mente artificis esse dicitur praestantiori quodam modo, quam quo postea existit in rerum natura. Juxta hunc autem sensum, sed perperam acceptum, docere ausus fuit Joannes Vvicleffex verbis Evangelistae & August. commentario, omnia esse Deum, & omnia ab aeterno fuisse, idque secundum sermonis proprietatem, assumens & illud pro erroris sui confirmatione, quod Apostolus dicit 1. Cor. 15. ut sit Deus omnia in omnibus. Eandem porro distinct. sequitur inter Graecos Cyril. lib. 1. in Joan. cap. 6. sed diversa interpretatione. Ordinat enim & exponit hoc pacto: Verbum Dei vita erat in ipso quod factum est, id est, vitam, vigorem & motum impertit rebus factis & creatis. Vitam enim generaliter motum, actionemque interpretatur.

Sunt alii ut Hilarius lib. 2. de trinit. Epiphanius in Ancorato & Ambrosius lib. 3. de fide ad Grat. c. 3. qui distinguunt hoc modo. Et sine ipso factum est nihil quod factum est in ipso, ut deinde nova sententia sequatur: Vita erat, &c. Horum autem rursus interpretatio non una est, sed plures & variae, quas apud ipsos suis locis videat qui volet. Ab his denique diversa est distinctio & interpretatio Chrysostomi & omnium fere Graecorum. Legunt enim & interpretantur hoc modo: Et sine ipse factum est nihil quod factum est. Deinde nova sententia: In ipso vita erat, &c. Hoc est nihil eorum quae facta sunt, factum est sine verbo, juxta id quod habet praecedens sententia, quam sequens exponit: Omnia per ipsum verbum facta sunt. Verbum autem ipsum naturaliter vita erat, & proinde vitam omnibus viventibus subministrare poterat. Distinctionem hanc laudat Ambrosius lib. 3. de fide cap. 3. his verbis: Plerique docti & fideles sic pronunciant: Omma per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, quod factum est. Nec dubium, quin eodem cum Graecis sensu eam voluerit intelligi. Hic igitur sensus, quia caeteris simplicior ac facilior est, & contextui conformior, merito iis omnibus est anteponendus. At juxta solam primam distinctionem quaestio proposita locum habet. Estque secundum dictam Augustini interpretationem sic explicanda: Quicquid factum est, vita est in verbo; imo ab aeterno vita fuit in verbo, quia in Deo sunt ab aeterno rerum omnium creatarum ideae. Quae quidem a Deo reipsa non sunt distinctae, ut supra ostensum est. Itaque res unaquaeque vita est in Deo, licet etiam in sua natura vitam non habeat, ut lapis, lignum vel etiam omnino nondum existat. Hinc sequitur unamquamque rem in Deo habere praestantius esse, quam in seipsa. Quandoquidem ipsa quoque viventia vitam habent in Deo nobiliorem, quam in seipsis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2