Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Omnia ex ipso, per ipsum et in ipso, quomodo intelligendum

§. 4. Omnia ex ipso, per ipsum & in ipso, quomodo intelligendum?

QUod dicit Apostolus Rom. 11. Quoniam ex ipse & per ipsum & in ipso sunt omnia, non ita accipiendum, quasi tribus illis membris idem prorsus significatum sit. Quamvis enim omnia tria causae significationem contineant, non tamen ejusdem modiac rationis. Primo enim membro causa efficiens seu producens significatur, secundo causa exemplaris, tertio causa conservans & finalis.

Jam vero quamvis haec tria ex aequo tribus personis communia sint, singula tamen singulis, eo quo ab Apostolo posita sunt ordine appropriantur. Atque hic postremus est appropriatorum ternio inter eos quatuor qui ad dist. 31. fuerunt enumerati. Igitur patri appropriatur quod ex ipso sunt omnia, quia ut dictum est ad dist. 34. in patre peculiariter spectatur potentia, cujus proprium opus est efficere res ipsi subjectas. Unde de patre peculiariter dictum est 1. Cor. 8. Unus Deus pater ex quo omnia. Filio ascribitur quod per ipsum sint omnia, tum quia filius media persona est, medii autem habitudinem praepositio, per, significare solet; tum qui filio, quatenus verbo aptissime tribuitur quod sit idea atque exemplaris causa rerum omnium quas pater efficit. Unde de verbo ait Joan. c. 1. Omnia per ipsum facta sunt, & Paulus 1. Cor. S. Unus Dominus jesus Christus, per quem omnia, tametsi S. Thom. I. q. 39. art. 8. velit hoc quod Joan. dicit, non appropriatum sed proprium esse filii, eo quod significetur principium de principio. Tum denique quia filio sapientia appropriatur per quam Prov. 8. & alibi omnia a Deo facta esse dicuntur. Porro spiritui sancto tribuitur, quod in ipso sint omnia, cujus una ratio est, quia bonitas ei appropriatur. Bonitatis autem est nolle perdere, sedconservare quae per potentiam facta sunt. Alia ratio, quia in unoquoque vivente spiritus, id est, anima fovet & conservat vitam. Tertia, spiritus sanctus est velut finis in trinitate, a quo in aliam personam non fiat progressus; ideoque recte ei accommodatur, quod sit causa formalis, in quam res omnes referendae sint. Colligi potest haec distinctio & appropriatio tribus jam dictis praepositionibus significata, non tantum ex Augustini verbis lib. 6. de trin. c. 10. quem locum adducit Magister: verum etiam ex aliis authoribus, ut Basilio lib. de spiritu sancto c. 3. & sequentibus, Greg. Nazianz. oratione 5. de Theologia, Gregorio Rom. hom. 16. in Ezec. & Ambrosio I. 2. de spiritu sancto cap. 10. ac rursum ex August. lib. I. de trinit. cap. 6. Quibus accedit S. Thomas 1. q. 30. a. 8. & in commentario epist. ad Rom. Quod ergo idem Ambrosius lib. 3. commemorati operis cap. 12. dixit haec tria, ex ipso, per ipsum & in ipso, unum esse atque eandem vim habere, non aliud dicere voluit, quam tria haec tribus ex aequo personis convenire, nec ullam arguere, inter eas inaequalitatem, uti volebant Ariani. His demum adde, non similiter esse dicendum, omnia esse de ipso, quomodo omnia ex ipso, quemadmodum annotavit Augustinus lib. de natura boni c. 27. & ex Augustino Magister in textu, nec non sanctus Thomas in commentario epistolae ad Rom. Nam de ipso hoc tantum est, quod est de ejus substantia, ut filius de substantia patris, & spiritus sanctus de substantia patris & filii. Propter quod uterque dicitur Deus de Deo. Ex ipso autem quicquid Deum authorem habet. Quamquam hoc discrimen istarum praepositionum non esse perpetuum, vel ex eo liquet, quod in symbolo confitemur Christum conceptum de spiritu sancto, natum ex Maria virgine, cum Christus de substantia spiritus sancti conceptus dici nullo modo possit, sed de spiritu sancto conceptus dicitur tanquam causa efficiente, ut Augustinus docet ench. 58.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4