Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Deum esse ubique et in omnibus rebus, idque tribus modis

IN DISTINCTIONEM TRICESIMAMSEPTIMAM. §. 1. Deum esse ubique & in omnibus rebus, idque tribus modis.

QUEMADMODUM omnia esse in Deo fatendum est, ut ostensum est superiori distinctione, ita e diverso vere & conformiter, scripturis sacris dicitur Deum esse in omnibus rebus. Scriptum est enim Jerem. 23. Caelum & terram ego impleo, dicit Dominus; & Sapient. 1. Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Quod si omnia implet Deus, & Dei spiritus, manifeste consequens est in omnibus rebus eum inesse. Si autem in omnibus rebus inest, igitur & in omnibus locis, quia & loca res quaedam sunt. Quocirca Deum ubique esse secundum Catholicam fidem confitendum est, sive rerum universitas illo vocabulo, ubique designetur, sive locorum. Huc pertinet illud Ps. 138. Quo ibo a spiritu tuo, & quo a facie tua fugiam. Si ascendero in caelum, tu illices; si descendero in infernum ades, &c. & quae sequuntur. Et illud Job. 11. Excelsior caelo est, profundior inferno, longior terra, latior mari, quasi dicat: ita in omnibus est, ut tamen omnia comprehendat. Id quod plenius explicat Gregorius super illum locum & in homil. 17. super Ezech. Sunt autem tres modi quibus intelligere conven it Deum omnibus omnino rebus creatis inesse; nimirum per potentiam, praesentiam & essentiam. Quos modos brevi sententia complexus est Augustinus lib. 7. de civitate Dei cap. 30. dicens Deum implere caelum & terram praesente potentia, non absente natura. Expressius autem eosdem enumerat glossa ordinaria super Cant. 5. affirmans Deum rebus omnibus inesse, praesentia, potentia & substantia. Haec autem tria secundum S. Thomam 1. q. 8. art. 3. ita distinguenda sunt, ut per potentiam in omnibus esse dicaturDeus, in quantum potestati ejus omnia subduntur, quia nimirum immensitate virtutis suae omnia attingit, & omnia in omnibus operatur, & quidem eo perfectionis modo, ut omnia in se tanquam finalem causam convertat. Hanc divinae potentiae per omnia diffusam & omnibus intimam operationem significavit Sapiens cap. 7. quando sapientiam dixit omnibus mobilibus mobiliorem esse, & ubique attingere propter suam munditiam. Et rursus cap. 8. dum eam testatur attingere a fine usque ad finem fortiter & disponere omnia suaviter. Commendat autem hic modus existentiae Dei in rebus divinam providentiam, contra eos qui opinati sunt Deum nobilissimas quasdam intelligentias primum condidisse, per quas deinde res aliae inferiores fierent & regerentur; ut & contra eos qui motum vel actionem aliquam cujuslibet creaturae subtrahunt operationi providentiae divinae.

Per praesentiam in omnibus esse dicitur Deus, quia omnia quaecunque usquam sunt, fiunt, aut aguntur, tanquamcoram & in conspectu posita videt & intuetur; quomodo nos alicui loco praesentes esse dicimur, quem oculis collustramus, quomodo & sol, etsi in caelo positus, praesens nobis dicitur, & nos illi dum eum aspicimus. Huc pertinet illa scriptura Heb. 4. Non est ulla creatura invisibilis in conspectu Dei: Omnia autem nuda & aperta sunt oculis ejus. Commendat autem & hic modus providentiam & scientiam Dei in rebus singulis, contra eos quorum vox est Job. 22. Quid enim novit Deus? & quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus nec nostra considerat, & circa cardines caeli perambulat. Docet etiam hic modus Deum non ita res cunctas administrare, quomodo regnum aliquod administratur a rege, qui etsi curam totius regni habeat, non tamen in omnibus regni partibus praesentem se exhibere potest, ut quae toto regno geruntur, per se cognoscat.

Per essentiam vero dicitur esse Deus in omnibus secundum quosdam, quia natura ejus seu substantia nusquam deest, nec deesse potest, sed omnibus ac singulis rebus tota per seipsam intima inest. Qui modus quamvis sit Deo proprius ac prorsus incommuni cabilis, ut testatur Chrysostomus hom. 2. super epist. Heb. a Magistro citatus, ejus tamen vestigium quoddam est in anima humana, quae tota est in toto corpore & singulis ejus partibus. Quae eadem potentiae quoque divmae quandam imaginem in hoc nobis exhibet, quod sicut in omnibus humani corporis velut cujusdam μικρκόσμου membris existens, non easdem in omnibus exercet operationes, sed pro varietate partium diversas, ita Deus agat in mundo majori.

Verum quod ad hunc essendi in rebus modum attinet, qui dicitur per essentiam, paulo aliter eum S Thomas explicat. Scribens enim in hanc dist. quaest. 1. art. 2. sic ait: "Essentia Dei cum sit absoluta ab omni creatura, non est in creatura, nisi in quantum ei applicatur per operationem. Et secundum hoc quod operatur in re, dicitur esse in re per praesentiam, quatenus oportet operans operato aliquo modo praesens esse. Et quia operatio non deserit virtutem divinam a qua exit, ideo dicitur esse in re per potentiam. Et quia virtus est ipsa essentia, ideo consequitur ut in re etiam sit per essentiam". Unde apparet ex sententia S. Thomae, Deum non aliter esse in rebus per essentiam, quam quia in rebus est per virtutem seu potentiam, quae eadem est cum essentia. Atque hanc explicationem Magister in textu lit. G. reprehendere videtur tanquam insufficientem. "Licet enim, inquit, haec vera sint, quae asserunt in explanandis intelligentiis praedictorum, in illis tamen verbis quibus dicitur Deus vbique esse per essentiam, plus contineri credendum est, quod homo vivens capere non valet". Cui reprehensioni subscribere videtur ipse etiam S. Thomas in expositione textus, negans eos sufficienter explicasse modum inexistendi rebus per essentiam, qui dixerunt Deum in omnibus esse per essentiam, in quantum omnis essentia ab eo est, & in quantum ipse per virtutem essentiae suae operatur. Verum idem doctor suam & Magistri mentem clarius aperit in summa loco supra citato. Dicit enim Deum esse in omnibus per essentiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi. Et in responsione ad 1. Deus, inquit, in omnibus est per essentiam, quia substantia sua omnibus adest ut causa essendi.

Quomodo igitur, dicet aliquis, non coincidit hic modus cum modo per potentiam? quandoquidem etiam per potentiam Deus est in omnibus ut causa essendi. Respondet Cajetanus & recte, quia modus per potentiam ponit immediationem virtutis, per essentiam vero immediationem suppositi. Et illa quidem est respectu omnium & quoad omnia, hoc vero respectu omnium, non autem quoad omnia. sed quoad aliquid cujusque, nimirum quoad ipsum esse. Illi vero quos Magister reprehendit, agnoscebant quidem Deum in omnibus esse immediate secundum virtutem, non autem secundum essentiam. Quod est contra veritatem Catholicam, dicente Apostolo Act. 17. Quamvis non lorge sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus & movemur & sumus.

Plura de inexistentia Dei in omnibus rebus, legere est apud Augustinum epistola 57. ad Dardanum & lib. 8. de Genes. ad lit. cap. 26.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1