Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Deum in quibusdam esse peculiari modo

§. 2. Deum in quibusdam esse peculiari modo

QUamvis in omnibus rebus Deus sit tribus modis jam declaratis, diverso tamen ac peculiari quodam modo est in justis & sanctis, tum angclis tum hominibus. In his enim habitare dicitur consuetudine scripturae sacrae: & vicissim illi habitaculum & templum Dei esse dicuntur, eo quod fide, spe, & charitate Deo sint conjuncti, ac veluti consecrati instar templi. Neque enim in omnibus a quibus cognoscitur Deus aliquo modo, vel etiam in quibus operatur aliqua, quae ad salutem pertinent, inhabitare dicitur; sed in iis solis, quos regit propitius, collata nimirum venia peccatorum & gratia justificationis per spiritum adoptionis filiorum, sive illi adulti sint, sive parvuli. De qua re videatur Augustinus epist. 57. & 105. Translata est autem haec phrasis ad res divinas ex consuetudine humana. Sicut enim homines frequentant imo & pessunt, in habitant ea loca quae amant, & quibus delectantur: ita Deus habitare dicitur in justis quos diligit. Unde illud Joan. 14. Si quis diligit me, sermonem meum servabit, & pater meus diligent eum; & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus.

Porro quanto justior, perfectior & beatior quis fuerit, tanto perfectius & plenius inhabitantem habet Deum. Unde consequitur multo perfectius ac plenius Deum esse in beatis sive angelis, sive hominibus, quam in quibuscunque justis, in hac adhuc vita constitutis. At vero longe perfectissimo & ineffabili modo Deus est in Christo homine, in quo ita excellenter habitat divinitas, ut ipse vere ac proprie Deus dicatur. De quo dictum est ab Apostoio Col. 2. in ipso plenitudinem divinitatis inhabitare corporaliter. Corporaliter, inquam, non tantum ut opponatur figurae, secundum quam Deus in arca foederis esse & habitare dicebatur, sed magis propter hypostaticam illam unionem, qua divina natura cum hu mana & corporea in unam convenere personam, ut vere dicere liceat, divinitatem suscepta humanitate incarnatam & incorporatam esse. Qua de re vide Leonem in fine epistolae 97. Sed de hoc argumento plura & ex professo in lib. 3. sententiarum dist. 5.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2