Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quomodo Deus sit in loco, et quomodo in tempore

§. 3. Quomodo Deus sit in loco, & quomodo in tempore.

QUm Deus sit in omnibus rebus, consequens est, Ceum & in loco & in tempore esse; tametsi longe alia ratione quam res creatae. Pro cujus rei intelligentia, ut prius de loco loquamur, considerandi sunt tres modi, quibus aliquid in loco esse dicitur.

Primo enim circumscriptive dicimus quippiam esse in loco, quia videlicet certo loci spatio concluditur, continetur & circumscribitur, sic ut partes ejus partibus loci ac spatii respondeant, major majori, minor minori. Hic modus solis competit corporibus: A rebus autem incorporeis, ut anima, angelo ac multo magis a Dei natura est alienus. Secundum hunc igitur modum saepenumero scripturae & Patres negant Deum loco contineri ut 3. Reg. 4. & 2. Par. 2. in oratione Salomonis & Act. 17. in oratione Pauli. Unde & Eccles. canit: Quem totus non capit orbis: In tua se clausit viscera factus homo; Christus enim ut Deus nec toto orbe circumscriptive capitur, quem tamen ut hominem circumscripsit & clausit uterus virginis. Ita docent Aug. lib. 8. de Gen. ad lit. c. 19. & lib. 83. q. q. 20. & Boetius lib. 1. de Trinit. Caeterum sicut Deo saepe rerum corporearum nomina & humani corporis membra tribuuntur metaphorice, ita per translationem saepe locus ei quasi circumscriptivus tribuitur, dum scriptura humano & carnali sensui, qui non nisi corpora & corporum spatia cogitatione comprchendit, sese attemperat, ut ait August. lib. 6. de Civit. cap. 7. Quo fit ut aliquando stare, sedere, locum mutare, ambulare, habitare dicatur, quae omnia certam quandam Dei circa loca vel homines praesentiam vel operationem denotant.

Secundo res in loco esse dicitur definitive, quia licet non circumscribatur loco, tamen est alicubi, sic, ut alibi non sit. Hoc modo angelus in loco est. Non enim sic loco continetur, ut superficies, figura, partesque continentis, respondeant superficiei, figurae, partibusque contenti; sed spirituali modo in loco est quatenus adest rebus quas movet aut circa quas operatur. Hoc enim est quod dici solet spirituales substantias ibi esse ubi operantur. Agunt de hoc modo Damascenus lib. I. de fide orth. cap. 17. & lib. 2. c. 3. & Ambrosius serm. 1. in Psal. 118. Et quoniam angeli finitae virtutis sunt, ita ut naturaliter pluribus in locis simul operari non possint; hinc non sunt nec esse possunt naturaliter simul in pluribus locis, sed in uno tantum, eoque tam magno vel parvo quantum extenditur eorum operatio. Extenditur autem illa pro extensione corporis, circa quod fit. Neque potest extendi in infinitum, etiamsi corpus daretur magnitudine infinitum, quia virtus illorum non est infinita.

Tertio dicitur aliquid esse in loco eminenter. Quod quidem rursus dupliciter intelligi potest, tum quia loco dat esse & locare seu continere; Quomodo caeteris in rebus omnibus esse dicitur Deus, quia dat eis esse & operari, ut supra dictum est; tum etiam quia locum replet, non quidem instar corporis, sed per hoc quod dat esse locatis, faciatque ut sint in loco eumque repleant. Hic igitur tertius modus utraque ratione excellentissimus est, Deoque proprius essendi in loco modus. Quem in eum quem diximus sensum S. Thomas explicat 1. q. 8. art. 2.

Porro quot modis in loco, totidem & in tempore res esse dicitur. Aut enim aliquid est in tempore quia movetur motu proprie dicto, ratione cujus tempore mensuretur, ut res corporeae, aut quia mutatur secundum affectiones, ut res incorporeae, quibus aevum pro mensura durationis tribuitur, aut quia immutabile, cum sit atque immensum, temporis tamen ac mutationis omnis est author, facitque ut caetera omnia (sub quo aevum comprehende) mensurentur. Qui modus soli Deo convenit, quemadmodum recte docet Augustinus lib. 8. de Gen. ad lit. cap. 26. Eadem quoque ratione recte dicitur Deus esse extra & supra omne tempus & locum, ut eodem loco docet Augustinus; nec non Hieronymus super Isa. 40. & Gregorius homil. 17. super Ezech. & Magister in textu.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3