Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

An Deo proprium sit esse ubique

§. 4. An Deo proprium sit esse ubique.

AD quaestionem, quae hoc loco moveri solet, an Aesse ubique sit Deo proprium, absque dubitatione respondendum est affirmative. Sic enim scripturae & patres. Deo proprium faciunt ubique esse sicut semper esse. Scripturae quidem Psal. 138. Jerem. 23. Sap. 1. Job. 11. & alibi. Patres vero dum hoc argumento contra Arianos probant Spiritum sanctum, non esse creaturam, quia ubique est, ut Amrosius libr. 1. de Spiritu sancto cap. 7. 9. & 10. & Augustinus lib. 3. contra Maximinum capit. 21. & alii quos allegavimus cum de divinitate Spiritus sancti ageremus.

Verum id juxta certum modum intelligendum est. Nam si totum universum esset unum corpus, esset id ubique, quia omni in loco partem aliquam sui haberet. Sic mundus est ubique secundum aliquas partes, sic & materia prima: Sed & angelus sicut pluribus in locis, ita per totum universum operari & proinde esse poterit, aucta per divinam potentiam ejus virtute operativa. Sed Deus primo & per se ubique est. Primo quidem, quia in omnibus & singulis locis & locorum partibus totus est. Per se vero, quia non per accidens ex suppositione aliqua facta, sicut modo de angelo diximus, quomodo & anima ubique esset, si nulla existeret creatura praeter unum hominem. Sic igitur (inquit S. Thomas art. 4. quaestionis supra citatae) "esse ubique primo & per se convenit Deo, estque proprium ejus, quia quotcunque loca ponantur oportet quod in quolibet sit Deus, non secundum partem, sed secundum seipsum". Quae quidem doctrina veritatem habet secundum tres modos initio declaratos, scilicet potentiae, praesentiae & essentiae.

Patet igitur hoc quod est esse ubique secundum intellectum jam datum, nulli creaturae communicari

posse, ut nec illud quod est esse natura sua aeternum. Nulla enim creatura est, quae quacunque hypothesi data sit ubique. Unde merito damnandus venit error quorundam haereticorum nostri temporis, qui corpus seu carnem Christi docuerunt esse ubique. Quamvis enim corpus illud hypostatice sit unitum personae divinae, non tamen est Deus seu persona divina, sed tantum creatura perinde ut anima Christi. Quibus proinde nequaquam tribuendum est, at neque competere potest, quod sint ubique. Sed de hac re ex professo ad dist. 10. lib. 4.

Neque vero contrarium est huic doctrinae, quod apud S. Cyril. Hierosolymitanum legitur in cat. 14. illuminatorum angelos esse ubique praesentes. Non enim significat unum aliquem & eundem angelum esse ubique praesentem, sed Deum sic uti ministerio angelorum circa homines, ut ubicunque sunt homines, adsint etiam angeli aliqui praesentes, quomodo dicere possumus angelis omnia circa non esse plena, licet eos non videamus.

Tractationem hujus quaestionis videre est apud S. Thom. variis in locis nempe super hac distinctione & in summa quaestione & articulis superius indicatis, quod lib. 11. quaest. 1. art. 2. & contra gentes lib. 3. c. 68. & lib. 4. c. 16. & 17.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4