Capitulum 5
Capitulum 5
Ubi fuerit Deus ante mundum conditum
QUaeri praeterea solet, ubi fuerit aut habitaverit Deus ante mundum conditum, seu rerum creationem. Cui quaestioni respondent quidam Deum tunc fuisse in spatiis imaginariis, quandoquidem & nunc in iis sit extra mundum. Quod autem in hujusmodi locis seu spatiis Deum esse fatendum sit, hae rationes suadere videntur.
Prima. Si Deus non est extra mundum, sequetur eum esse in mundo definitive, quomodo anima est in corpore. Sic enim erit in mundo, ut non sit alibi, quod est definitive esse in loco.
Secunda. Angelus dicitur esse in loco aliquo quando virtus ejus operativa ita applicata est alicui loco, ut absque sui mutatione possit ibi operari, tametsi actu non operetur. Atqui Deus extra mundum in spatiis imaginariis operari & producere aliquid potest absque sui mutatione, est igitur in illis.
Tertia. Si totum universum moveretur ad alium locum, non tamen Deus moveretur, ne quidem per accidens, quomodo anima movetur ad motum cor¬ ¬ poris, ergo Deus jam ante erat in illo loco, ad quem ponimus totum universum moveri. Nam si non erat, moveretur ergo ad illum per accidens ad motum uni versi, simul & priorem locum relinqueret.
Quinto, profertur scriptura 3. Reg. 8. Caelum & caeli caelorum te capere non possunt, & Job. II. Excelsior caelo est, profundior inferno, longior terra, latior mari. Quae verba figurate videntur significare Deum esse extra totum hoc universum, quod caelo tanquam extremo corpore clauditur. Quo pertinet etiam illud quod in beatam Virginem ecclesia canit, quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti. Item quem totus non capit orbis, in tua se clausit viscera factus homo.
Sexto, idem probari videtur authoritate patrum. Dicit enim sanctus Augustinus libro 8. de Genes. ad lit. capite vigesimosexto quod Deus est & interior omni re, quia in ipso sunt omnia, & exterior omni re, quia ipse est super omnia & antiquior omnibus, quia ipse est ante omnia, & novior omnibus, quia ipse idem est post omnia. Rursum lib. 1. confess. c. 2. & tertio, & lib. 7. cap. quinto, Deum comparat mari infinito, & mundum spongiae, quam aqua maris ita repleat, ut tamen extra illam quaqua versum mare vastissimum extendatur. Accedit Prudentius qui in hymno de Romano martyre ita scribit: Extraque & intus implet ac superfluit, de Deo loquens.
Verum ad quaestionem respondendum est, si proprie loquamur, nusquam, id est, nullo in loco Deum fuisse aut habitasse ante mundum conditum, quia non erat locus aut omnino creatura in qua esset, quamque actu contineret aut conservaret. Sed erat praeter Deum omnino nihil. Non est autem dicendum Deum esse in nihilo. Et proinde neque nunc Deum esse extra mundum in spatiis imaginariis dici potest, quia nulla est extra mundum creatura, neque omnino quicquam extra mundum Deus operatur.
Item in spatiis illis imaginariis Deus non est neque per essentiam neque per potentiam, neque per praesentiam, ut facile intelligi potest ex horum modorum declaratione superius facta.
Praeterea si Deus est in infinitis spatiis locorum quae revera non sunt, sed a nobis tantum imaginatione concipiuntur, erit ergo similiter in infinitis spatiis temporum, quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, sed tantum a nobis cogitantur, est enim par ratio. Erit etiam in infinitis mundis imaginariis, item chimeris & aliis quibuscunque, quae nostra phantasia fingere poterit. Quae omnia sunt absurda
Patet in super haec responsio ex supra dictis, ubi declaratum est, quomodo Deus sit ubique, & quomodo id loco, & quomodo in tempore. Quoniam autem quaedam eorum, quae imaginaria sunt, esse possunt in rerum natura, ut loca imagnaria extra mundum, quia Deus ea facere & replere potest, hinc recte docent Scotus & Bonaventura cum aliis in praesentem distinctionem, Deum actu non esse nisi in veris locis, potentia vero & non actu in locis imaginariis. Quod autem potentia tantum est, id simpliciter non est; & hoc modo fatemur Deum esse non tantum in spatiis imaginariis, verum etiam in mundis imaginariis, scilicet potentia.
Recte autem a sancto Augustino tractante Psalmum 122. ad hujusmodi quaestionem responsum est Deum ante conditam creaturam fuisse & habitasse in seipso; quia ita fuit & requievit, ut nulla alia re indigeret in qua esset aut requiesceret, ita scriptura Sapient. 7. de sapientia Dei dicit. In se permanens omnia innovat. Et in hymno ecclesiae canitur: Immotus in te permanens. Et 1. Timoth. 6. Qui lucem habitat inaccessibilem, id est, qui habitat in seipso¬ Nam lux illa inaccessibilis non alia est, quam ipse facta necessario in illis erit, nec minus tamen futuita extra omnem locum realem est in seipso, non auDeus, secundum illud 1. Joann. 1. Deus lux est, & tenebrae in eo non sunt ullae. Similia sunt apud sanctum Augustinum libro de fide contra Manichaeos capite 37. & apud Nazianzenum oratione secunda de Theologia. Quo loco tractantur & aliae quaestiones huc pertinentes.
Ad objectiva vero sic respondetur. Non sequitur Deum in mundo esse definitive, quod volebat prima ratio; quia licet alibi non sit, potest tamen etiam alibi esse: quia cum sit virtutis infinitae, potest adhuc alias creaturas, imo alios mundos facere extra hunc mundum, idque sine termino. Qua suppositione rus in hoc mundo¬
Secunda ratio, quicquid sit de veritate antecedentis, nihil concludit, quia Deus non habet virtutem operandi applicatam extra mundum.
Ad tertiam, respondetur nullum esse verum motum nisi ad terminum realem, qualis non est extra mundum. Si tamen ponatur esse, Deus non ad illum movebitur, moto mundo, ne quidem per accidens, quia jam est in eo. Nihil autem movetur ad terminum in quo est. Quae causa est, cur Deus cum sit in omnibus rebus, non tamen illis motis moveatur.
Ad quartam: Sicut Deus ante omne tempus reale fuit in seipso, non autem in temporibus imaginariis; tem in locis imaginariis. Et sicut ante mundum non fuit nisi in seipso; sic extra mundum non est nisi in seipso.
Notandum est enim, illas locutiones ante mundum, & extra mundum, dupliciter accipi posse, vel hoc modo, in aliquo tempore ante mundum, & in aliquo loco extra mundum. Quo sensu falsum est proprie loquendo Deum fuisse ante mundum, & esse extra mundum, quia neque ante mundum fuit tempus, neque extra mundum locus est, neque quisquam patrum sic locutus est; Vel sic, ut significetur aliquid non limitatum tempore vel spatio mundi. Quo sensu verum est Deum ante mundum fuisse & extra mundum esse, quia esse ejus & posse, cum sit increatum & infinitum, terminis illis coarctari ac definiri non potest.
On this page