Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quare Deus rerum in quibus est, sordibus non inquinetur

§. 6. Quare Deus rerum in quibus est, sordibus non inquinetur.

MOvet quaestionem Magister, quare Deus cum sit in omnibus rebus, earum tamen sordibus non inquinetur. Ad quam brevis & facilis est responsio, Deum inquinamentis rerum non pollui, duplici ratione; tum quia talis est naturae quae prorsus inquinari non possit, nec omnino pati quicquam, aut quacunque re affici, ut patet ex alibi dictis. Tum quia nulla res quatenus est, sordida est aut polluta respectu Dei, tametsi immundum aliquid corporaliter recte dicitur respectu nostri vel alterius creaturae, cujus naturam offendit, vitiat aut corrumpit. Solum autem peccatum, quod non est res, sed rei vitium ac defectus quodque Deus nec facit, nec contingit, spiritualis immunditia est & abominatio coram Deo. De utroque genere sordium intelligi potest illud Sap. 7. Nihil inquinatum incurrit in eam. Extant de hac re apud S. Aug. complura loca contra Manichaeos, qui veritatem carnis & nativitatis Christi ideo negabant, corpus ei phantasticum tribuentes, quod existimarent Deum, si carnem assumeret in utero muliebri sordibus ejus inquinatum iri. Loca sunt lib. de agone Christ. cap. 18. de natura boni c. 29. de fide contra Manichaeos eap. 23. In oratione de 5. haeresibus capite quinto, & sermone sexagesimotertio de diversis capite secundo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6