Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Vtrum Dei scientia sit causa rerum cognitarum

IN DISTINCTIONEM TRICESIMAMOCTAVAM. §. 1. Vtrum Dei scientia sit causa rerum cognitarum.

Ut ad scientiam Dei, de qua coeptum erat agi distinctione tricesimatertia, redeamus, cum non sit dubitandum scientiam rerum omnium esse in Deo, quaeritur utrum etiam fatendum sit scientiam Dei esse rerum cognitarum causam. Idemque specialiter de praescientia respectu rerum praecognitarum quaeri potest.

Respondendum est autem scientiam Dei consideratam tantum sub ratione scientiae, sive ut nuda objecti notitia, non esse causam rerum cognitarum. Actus enim scientiae, ut talis, non est producere quip piam, sed tantum cognoscere. Quod ex eo patet, quia multa sciuntur non modo a nobis, verum etiam a Deo, quorum causa non est in sciente. Novimus enim nos Deum, caelum & terram & quae in eis sunt, quorum tamen causa non sumus. Dei quoque scientia complectitur non tantum bona, sed etiam mala, nec ea modo, quae aliquando existunt in rerum natura, sed & ea quae neque sunt, neque fuerunt, neque futura sunt unquam, sive possibilia, sive impossibilia. At horum quae nunquam existunt, nulla est causa. Malorum autem, id est, peccatorum non Deus, sed a Deo deficiens voluntas intellectualis, atque mutabilis creaturae causa est. Unde sanctus Augustinus tractat. 53. super Joannem scribit Deum praescium futurorum per Prophetam praedixisse Judaeorum infidelitatem, non fecisse. Generaliter autem ab Origene scribente super Romanos 8. dictum est, non propterea aliquid futurum esse, quia id scit Deusfuturum, sed quia futurum est, ideo a Deo praesciri. Quod totidem fere verbis ab Hieronymo repetitum in commentario super Jerem. 26.

Quae cum ita sint, duplici tamen ratione fatendum est, scientiam Dei esse causam rerum ab ipso cognitarum. Primum quidem si consideretur Dei scientia, quatenus eadem est cum ejus essentia, potentia, & voluntate, quam constat rerum causam esse. Quo quidem modo scientia Dei per accidens erit rerum causa; quatenus scilicet eadem est cum tribus supra dictis, quorum unumquodque est per sererum causa.

Altero modo scientia Dei etiam per se ac sub propria ratione rerum causa est, quatenus nimirum consideratur ut practica seu operativa; vel quod eodem recidit, quatenus intelligitur eum voluntate seu beneplacito divino conjuncta. Nam, ut recte docet sanctus Thomas, hanc ipsam quaestionem tractans quaestione 14. artic. 8. sicut se habet scientia artificis ad ea quae arte fiunt: ita se habet scientia Dei ad res omnes creatas. Quare cum ars sit earum rerum causa, quae per artem fiunt, sequitur & scientiam Dei quatenus operativa, & ars quaedam summi artificis, esse rerum causam. Atquae haec est scientia quae ut dicit sanctus Thomas alio nomine scientia approbationis vocatur, in scripturis passim usitata. His porro consentanea vide apud sanctum Thomam super hanc distinctionem articulo primo, libro primo contra gentes, cap61. & 62. de veritate quaestione 2. articulo 14. & in tractatu quodam peculiari de praescientia & praedestinatione artic. 3.

Loquitur autem juxta hunc scientiae modum scriptura, quando sapientiae & intellectui & con¬ silio Dei tribuit rerum productionem & gubernationem, ut Psal. 103. Omnia in sapientia fecisti, Ps. 135. Qui fecit coelos in intellectu, Ephes. 1. Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Consilium enim ad partem intellectivam pertinet. Juxta hunc eundem igitur sciendi modum, accipi debet quod scribit August. creaturas omnes non ideo cognosci a Deo, quia sunt; sed ideo esse, quia a Deo cognoscuntur. Sic enim docet lib. 6. de Trin. c. decimo & l. 15. cap. 13. verbis a Magistro adductis, ac praeterea lib. 5. de civit. Dei cap. nono & 10. Quo spectat & illud quod libro 11. de civit. Dei cap. 10. dicit his verbis: Mundus iste nobis notus esse non posset, nisi esset, Deo autem nisi notus esset, esse non posset. Porro simili distinctione scientiae quaestionem hanc expediunt Hugo Victorinus quaestione 217. super ep. ad Romanos cujus titulus est. Utrum praescientia Dei sit causa futurorum, an futura praescientiae, & Magister in textu praesentis distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1